Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)

nec non libertates et exempciones secularium exactionum a Regibus et Principibus vei alijs íiclelibus; specialiter a beate memorie Rege Stepbano racionabiliter uobis indultas, aucto­ritate Apostolica eonfirmamus, et presentis scripti priuilegio communimus. Paci quoque et tranquillitati uestre patria in­posterum sollicitudine prouidere uolentes, auctoritate Aposto­lica prohibemus, ut infra clausuras locorum seu grangiarum uestrarum, nullus rapinas seu furtum facere, ignem appo­nere, sanguinem fundere, bominem temere capere vei inter­fieere, seu violenciam audeat exercere. Decernimus ergo, ut nulli omnino bominum liceat prefatum Monasterium temere perturbare, aut eius possessioncs auferre, vei ablatas re­tinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conseruentur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentacione coneessa sunt usibus omnibus profutura; salua Sedis Apostolice auctoritate. Ad bee mitram, uirgam pastoralem; usum annuli uobis uestrisque successoribus con­cessimus. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona lianc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit; secundo, tercioue commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potesta­tis, bonorisque sui dignitate careat; reamque se Diuino iudi­cio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a Sacra­tissimo Corpore ac Sanguine Dei et domini Redemptoris no­stri (Jesu Cbristi) aliena fiat, atque in extremo exaniine di­stricte subiaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco sua iura seruantibus sit pax Domini Jesu Cbristi, quatinus et hic fru­ctum bone actionis percipiant, et apud districtum iudicem premia eterne pacis inueniant. Amen. Amen. (P. H.) (Pápai jegy.) fEgo Gregorius Catholice Ecclesie Epi­scopus. ss. f Ego Jobannes Sabinensi Episcopus. ss. f Ego Jacobus Tusculanus Episcopus. ss. f Ego Tbomas tt. Sancte Sabine Presbit. Cardinalis. ss. f Ego Jobannes tt. Sancte Praxedis Presbiter Cardi­nalis. ss. f Ego Bartolomeus Sancte Pudentiane Presbiter Car­dinalis. ss.

Next

/
Thumbnails
Contents