Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)

ullo modo compellatur ire, nec etiam denarios, qui uocantur utpiniz alicui persoluant. Pronunciantes quoque cum auctori­tate Regia omnibus in Regno nostro eonstitutis atque firmiter precipientes, ut nullus iudex, nec Palatinus, nee Comes Mu­suniensis, uel curialis comes, eosdem fratres uel populum iam dicte Ecclesie pro predietis terris atque libertatibus eos deter­minare, uel preter nos iudicare audeat. Yolumus quoque eos liberos in portibus, in pontibus, et in omnibus locis Regni no­stri siue importando sua, siue exportando nostra donaria, ui­delicet sales, pisces, frumenta, uinum, caseos, lanam, pannos, agnos, animalia, seu quelibet alia ab omnibus tributariis, mo­netariis, tricesimariis, salinariis, et ab omnibus exactoribus illesos permanere. Notum sit igitur omnibus tam presentibus quamfuturis, quod et nos scientes, non posse sufíicere ad querendam ueram uitam, auxilia religiosorum fratrum uideli­cet predicti monasterii querere decreuimus, eisque bona no­stra tradidimus, quatenus eorum precibus eternorum bonorum participes esse mereamnr. Dedimus ergo fratribus nostris iam memoratis ducentos busones , qui uocantur wizahal, singulis annis de camera nostra persoluendos. Et ut huius rei con­cessio salua semper et inconcussa permaneat, presentem pa­ginam concessimus sigilli nostri impressione roborari. Dátum per manus Matbie Zagrabiensis Prepositi et nostre aule Can­cellarii. (Az eredeti utáu Weiss , Urkunden des Cistercieuser-Stiftes Heiligen­kreuz, 75. 1.)

Next

/
Thumbnails
Contents