Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)

hijs inuida quippiam subprimere posset obliuio, et de nouo lites insurgerent, auctoritate litterarura et sigilli munimine feeimus roborari. Quarum tenor talis est: V(grinus) diuina miseracione Colocliensis Archiepisco­pus vniuersis Christi fidelibus salutem ct sincere caritatis af­fectum in Domino. Delegatam a domino Rege causam susce­pimns cognosccndam inter Abbatem Sancti Martini de Pan­nónia et Abbatem Sancti 'Demetrii de Sirmia super quadam piscina sita iuxta Knesa, que uulgariter Miruht nominatur. Cum itaque uentum esset ad processum negocii dictus Abbas de Pannónia piscacionem in piscina memorata uiolenter esse factam a jobagionibus Abbatis Sancti Demetrii ad dampnum marcarum XVI testimonio prouincialium comprobauit, asse­uerans firmiter per autenticum Sancti Ladizlai se debito pro­baturum , quod piscina memorata supra semper ad monaste­rium Sancti Martiui pertineret; Abbate tamen Sancti Deme­trii suisque populis reclamantibus et dicentibus, quod eandem piscinam esse sue ius Ecclesie priuilegio, quod haberent apud Episcopum Quinqueecclesiensem ct Comitem Cletum, compro­barent. Statuto uero termino et diu protelato, cum sepe dictus Abbas de Pannónia exemplar sui priuilegii presentaret, para­tus eciam autenticum presentare; altéra parte nullo innitente instrumento, de misericordia que super exaltat iudicio, distu­limus uenturum Pascha domino Abbati Sancti Demetrii ap­probandum (ad probandum) suum ius et presentandum sua pri­uilegia terminum prefigentes; piscinam tamen et eius usum usque illud tempus apud Abbatem Sancti Martini sine con­tradiccione reliquentes. Hoc addito, quod dictus Abbas San­cti Demetrii et eius populi dampnum marcarum XVI Abbati Sancti Martini de Pannónia, et nobis iudicium persoluerent incunctanter, et in Pascha dato sibi termino cum suis priuile­giis ad nos accederent responsuri. Que priuilegia, si tunc pre­sentare non ualerent, de cetero piscina sepe memorata in ius Abbatis Sancti Martini de Pannónia deuolueretur in perpe­tuum Dátum anno uerbi incarnati M°.CC 0.XX 0.VIII°. (Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.)

Next

/
Thumbnails
Contents