Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)
ctas villás, terras, preclia, molendina, et deeimas eidem Monasterio, sicut ea iuste possidet et quiete, nec non quod a te prouide ac canonice factum est circa redditus et prouentus mense predicte , ac luminaribus assignatos auctoritate Apostolica confirmamus, et presentis scripti patrocinio commuuimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre eonfirmationis infringere, uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se nouerit incursurum. Dátum Anagnie XVI. kai. Octobris, Pontificatus nostri anno primo. (Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.) 146. II. Endre király Ugrin kalocsai érseknek a pannonhegyi szentmártoni és a száva-szentdemeteri apátok közti Mirot nevü halasra vonatkozó Ítéletét erősíti meg. 1228. Andreas Dei gracia Hungarie, Dalmatie, Croatie, Rame, Seruie, Galitie, Lodomerieque Rex inperpetuum omnibus presens scriptum inspecturis salutem et gráciám. Cum ea, que deliberacione bonorum legitime disponuntur posterorum commendanda noticie rata semper et inconcussa permanere debeant, ad Regie Maiestatis excellenciam precipue pertinet, ut que Regum auctoritate seu donacione in ampliandis locis ad Dei cultum dedicatis pertractantur, standi uigorem in perpetuum sorciantur. Hac siquidem et nos animaduersione moniti ad peticionem fidelium nostrorum, Vrie Abbatis et Conuentus Saneti Martini annuimus, ut dilectum nostrum Cancellarium Bulsu, Prepositum Geuriensem ad ipsorum monasterium dirigereraus , qui litteras venerabilis patris Vgrini Colochensis Archiepiscopi super piscina Miroht eisdem indultas fideliter inspiceret, et de uerbo ad uerbum nostre pagine annotaret, et nobis fideliter renunciaret. Cui fidem adhibentes ea que dictus Árchiepiscopus diffinierat, ne aliquando super