Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)

In nomine Sancte Trinitatis et Individue Unitatis, An­dreas Dei gratia Dalmatie, Croacbie, Culmeque Dux in per­petuum. Juris ratio videtur consulere omnium pie petentium vota animo sedulo attentisque auribus debere admitti. Verum earum precum certior specialiorque debet esse receptio, quas persone venerabiles, et cause, pro quibus fiunt, faciunt esse commendabiles. Dignum est enim et rationi consentaneum, ut in remedium et salutem transeatanimarum indubitanter, quic­quid Deo datur vei dicatur Ecclesiis. Nos igitur Dominice de­votionis consideratione commoti ad fratris nostri domini Hen­rid Illustrissimi Ungarorum Regis admonitionem et iustam petitionem atque pias preces venerabilis sacerdotis Dei, Dc­minici videlicet Zagrabiensis Episcopi dedimus insulam, que vocatur Kaginis Zagrabiensi Ecclesie omni concussioue et contradictione remota, perpetuo possidendam; contentam vero biis terminis et metis. Ab oriente, ubi Sawa fluvius in duas distinctiones se dividit, prime mete signum occurrit videnti­bus in arbore populea; altéra vero meta protenditur ad me­ridialem plagam iuxta Sawam, ubi arbor nucifera signum ge­stat evidens factum cespitibus; ibi dividitur meta Chrachuna ; inde protenditur contra occidentem iuxta predictum fluvium ad rivum, qui vocatur Seregna; ibi vero predictus rivus in­trat Sawam, ubi quercus est index mete; rivus iste dividit metam a filiis Zela. Idem vero rivulus versus occidentem exit de Sawa, ibique signum mete est positum in ulmo; inde vero protenditur ad septemtrionalem plagam usque ad maiorem di­stinctionem predicti fluvii, ubi etiam in arbore populea signum mete apparet. Verum Sawa fluvius dividit omnes metas a filiis Zessa. Sed quoniam memorie novercatur oblivio, obli­vionis enim ortus est memorie defectus, huius nostri facti se­riem scripto commendare iussimus. Ut autem firmius robur obtineat, sigilli nostri impressione communivimus. Anno Do­minice Incarnationis MCCI. Regnante gloriosissimo fratre no­stro Rege Henrico. Testes autem buius rei sunt jobagiones nostri, quorum nomina bee sunt: Mog Comes, Nycolaus Co­mes, Martinus Comes, Ata Comes, Oresen Comes ; Crasun vero Comes est pristaldus eiusdem Regis. Dátum per manum Jacobi Prepositi magistri nostri et Cancellarii.

Next

/
Thumbnails
Contents