Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)

138. IX. Gergely pápa a zágrábi prépost és káptalan számára Imre és II. Endre királyok privilégiumait és II. István zágrábi püspök adakozását erősíti meg. 1227. Gregorins Episcopus etc. dilectis filiis .... Preposito et Capitulo Zagrabiensibus, salutem etc. Dignum est et con­veniens, ut hiis, que a Regibus et Principibus Christianis pro Ecclesiarum utilitatibus statuuntur, Sedes Apostolica, que te­netur profectibus ipsarum prospicere, favorem exbibeat; ut eamaneant inconcussa; diligenti debeat sollicitudine provide­re. Sane, dilecti in Domino filii, insinuantibus vobis didicimus, quod inclite recordationis Reges Regni Ungarie, nec non et alii Christi fideles Regni eiusdem predia, possessiones et red­ditus Zagrabiensi Ecclesie pietatis intuitu contulerunt, ac clare memorie Hemericus Rex Hungarie quasdam indulsit libertates et immunitates populis eiusdem Ecclesie, sicut ap­paret per privilégium speciale. Carissimus quoque in Cbristo filius noster A(ndreas) Rex Ungarorum Illustris eisdem popu­lis quasdam libertates et immunitates indulsit: qui etiam, quod predicti Reges et alii fecerant, approbavit; concessit quedam insuper, et specialia super biis edidit instituta, sicut in eius privilegiis munitis sigillo cereo et bulla aurea eontine­tur. Venerabilis quoque fráter noster Stepbanus Zagrabiensis Episcopus ad augmentationem mense ipsius Ecclesie proven­tus decimarum , Cutelli (? cultelli) scilicet Zagrabiensis paro­cbie, ac decimas de Gercha, quibusdam exceptis, nec non du­centos porcos et ducentos cubulos vini, ac etiam quandam curtem cum omnibus domibus existentibus in eadem pia vo­bis liberalitate concessit, sicut in eius privilegio eontinetur. Kos ergo devotionis vestre precibus inclinati, quod a predi­ctis super biis est pietatis obtentu factum, auctoritate Apo­stolica eonfirmamus et presentis scripti patrocinio communi­mus. Ad maiorem autem cautelam tenores privilegiorum ipso­rum de verbo ad verbum presentibus duximis inserendos. Te­nor autem privilegii Hemerici Regis Ungarie talis est:

Next

/
Thumbnails
Contents