Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)
131. Miklós nádor a pannonhalmi szent-mártoni apátnak több szolgát itél meg. 1226. Nicolaus Dei gracia Palatínus et Comes de Suprun presentibus et posteris salutem in eo 7 qui est salus omnium. Ad noticiam omnium uolumus peruenire, quod cum Y(rias) Abbas de Monte Sancti Martini constitutus coram nobis quosdam liomines, quorum nomina sunt bee: Nicolaus, Custa, Batha, Kepe et Dániel filium eiusdem, asserens eos fuisse Ecclesie, sed contumaciter se a iugo seruitutis retraxisse, et affugisse ; illi vero ab antiquo se liberos fuisse procJamauerunt, et priuilegium Piegis Bele super libertate sua se eciam babere sunt professi. Cumque illud priuilegium in statuto termino coram Archiepiscopo Strigoniensi et aliis multis nobis presentassent, et diligenter ipsum una cum Archiepiscopo et omnibus aliis ydoneis et diseretis ecclesiasticis personis inspexissemus, compertum omnino esse falsum. Quos cum attentius et sollicite inquisissemus, confessi sunt uiua voce a quodam sacerdote nomine Bulchu, capellano videlicet Pothonis Comitis illud priuilegium sibi de nouo esse donatum. Vnde nos in hac causa ipsos censuimus ordine iudiciario esse conuictos, et eos in pristinam seruitutem esse redactos prelibate Ecclesie Sancti Martini contulimus iure perpetuo possidendos. Et ne ipsi uel aliquis pro ipsis aliquo umquam tempore agere, uel litem coram nobis decisam presumat retractare, presentes litteras concessimus sigilli nostri auctoritate confirmatas. Anno Domini M°CC 0XX 0VI°. (II. Endre 1229-ki megerősítő okmányából, mely őristetik a szentmártoni főapátság levéltárában.)