Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)
prodeundo, uibrata rompliea sua capiti fere tam horribilis dissecato uiriliter directa intrepide aggressus, tam atrocem urum in terram letaliter uulneratum deiecisset, subinde deartuatum; quo actu magne tam uictime recompensacionein condignam ; si nita comite in Regnum nostrum reuertemur, appromittentes. Sed et ideo quia idem Thywaldus inde a iuuenili etate diuersa fidelitatis opera et in Regno et extra Regnum prout condicio temporis et qualitas agendorum exigebat ad nostrum vtique et corone comodum ac incrementum omnem humanam uim et constanciam transcendendo indesinenter ac indefesse, tot tantaque fidelitatis obsequia impendebat, ut illa sufficienter enumerari nequeant. Nos igitur, quibus ex officio Regie dignitatis incumbit metiri merita siDguloruni, et singulis pro meritis respondere cupientes, grata eisdem remuneracione occurrere , in recompensacionem tantarum probitatum quandam possessionem Ozoran, hactenus jure Regio ad castrum Gumur spectantem et possessam, cum omnibus utilitatibus et pertinenciis ad eandem de jure et ab antiquo spectantibus pertinereque debentibus, sub suis ueris antiquis metis ac limitibus existentem libere usuandam et teDeudam eidem Thywaldo, suis heredibus heredumque successoribus contulimus, concessimus ac condonauimus , una cum tributo dimidie uille Melete obueniendo^ iure perpetuo possidendam. In cuius collacionis possessionem dictum Thywaldum per dilectum nostrum Dioriysium Magistrum Tauernicorum nostrorum et Comitcm Noui Castri auctoritate Regia fecimus introduci. At quoniam digne in memória uertitur bominum, ubi fideles in seruiciis exhibitis emeriti condignis meritorum premiis a suis recompensatoribus non priuantur, eo propensius ad illorum remuneracionem merito prouocamur, ut eciam posteri fidelium quasi exemplariter ad obsequia contendentes ad parem fidelitatis animentur accionem; eapropter eidem Thywaldo, heredibusque suis cognomen a memorato betico uro per se deuicto, uulgariter Barna idu dictum; preterea omne jus nobilitatisque titulum concedimus ac donamus eadem Regia, qua pollemur, auctoritatej ut et insignia nobilitaria militaria j caput videíicet devicti betici uri romphea insectum, imo discissum inclinate p'aniciei subuiridi ab infra inditum in scuto seu clypeo coloris a parte inferiori albi, de-