Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)
126. lián lovag végrendelete. 1225 körül. Vniuersis Christi fidelibus innotescat, quod Ego Iwan miles domini Regis et domini Archiepiscopi Colocensis totum predium meum in manus domini mei Archiepiscopi Colocensis ad defendendum uxori mee et pueris meis post obitum meum ordinaui. In predio quod uocatur Jorynburg dimidios redditus. In Gerolt dimidios redditus. In Luccman dimidios redditus. Preterea duo molendina; in uuo molendino quatuor rote, quarum una rota criseum pannum pilat; in altero due rote et due, que criseum pannum pilant; et nouem uineas in Luzcman, que soluunt cybriones; preterea tres uineas in Luzcman, quas ego ipse excolui. In Jorraburc duas uineas et duo prata; preterea unum seruum in Jorynbruc cum duobus pueris, filium et filiam; filius uero Vid cum patre suo Petro pueris meis seruiant, filia autem libera permaneat; et tres equos, cum quibus uxor mea et pueri mei terre me commendent, et elemosinas pro anima mea largiantur. Iterum disposui de predio meo fratribus domini et Bani in monte Sancte Marié tria allodia integra, quorum scilicet est unum, quod possidet Weigman, secundum quod tenet Eberweyn et Wergart, tercium quod tenet Hyrsman et Hyrcsner, et unam uineam, quam pro sepultura mihi apud ipsos ordinaui. Horum omnium testes sunt fratres supradicti loci de monte Sancte Marié, et filiastres mei duo, scilicet liuver et Laurencius; et consobrini mei duo, Willern et Wallbrun; et jobagiones domini Regis Sesmoz, Buce, Forcos, et Carolus Jacobi, et Hartvicus, Zoycos, Prepositus Hercules de Ferres Castro, Nicolaus et Thomas; preterea sacerdotes isti: Paulus , Jacobus, Cosda, Dans, Heinrieus, Marcwardus, Andreas et Haynricus. Si quis autem supradicta uiolauerit, et elemosinam, quam in monte Sancte Marié contuli, pro remedio anime mee defraudauerit, cum in nouissimis coram Deo et omnibus Sanctis eius ad examinandum steterimus, ipsum uelut inimicum manifeste accusabo.