Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)

certis exceptionibus certum terminum peremptorium, uideli­cet festum Sancte Pudentiane proxime preteritum partibus as­signarunt, quo cum omnibus instrumentis et rationibus suis per se, uel per procuratores idoneos nostro se conspectui pre­sentarent. Comparente igitur parte Monasterij et diutius ex­pectante, tandem coram venerabili fratre nostro .... Alba­nensi Episcopo, quem dederamus parti Monasterii auditorem, quidam pro Vesprimiensi duntaxat Capitulo comparuit procu­rator, qui licet coram eodem auditore mandatum sufficiens ostendisset, et libellum super predictis et aliis ab alia parte recipieus contendisset aliquantulum cum eodem ; ad ultimum tamen dicens, se nolle defendere Capitulum supradictum co­ram dilecto filio Magist.ro 0. Subdiacono et Capellano nostro, quem eidem subrogauimus Albanensi, quasdam litteras pro parte Capituli reuocatorias sue proeurationis ostendit, quibus cum iudicarentur esse suspecte, dictus procurator iuramento prestito fidem fecit litteris; et Monasterii pars instarat , ut cum pars altéra contumax existeret, quoad illas decimas, su­per quibus lis extitit contestata, deberet ad calculum sententie definiri, et super eisdem et super aliis, uel adiudicari sibi possessio, uel saltem contumaces ex parte altéra in expensis prefatos Rectores, sacerdotes et alios, pro quibus non respon­dit dictus procurator, absentibus incurrendis aggrauari, fa­cientes in iudicaudo, quod iuris et iustitie dictaret ordo ob­seruari. Itaque discretioni uestre per Apostolica scripta man­damus , quatinus causam super predictis omnibus sufficienter per partes siue per earum procuratores etiam quoad reliqua instructam inspicientes, ipsam, si partes consenserint, etiam quoad exceptiones fine debito terminetis. Alioquin eam ad nos sufficienter instructam ad proxime uenturum festum Na­tiuitatis Dominice remittatis, prefigendo partibus terminum competentem, quo nostro se conspectui representent, iustam a nobis in Domino sententiam receptúre. Quodsi forte quo­cunque modo contigerit, ut coram vobis instrui causa non possit, vos quantum de iure poteritis procedentes, partes ni­cbilominus ad eundem terminum ad nostram citetis presen­tiam, quo cum omnibus instrumentis et rationibus suis ueniant recepture, quod instum fuerit, et facture, nullis litteris [ob­stantibus, si que apparuerint a Sede Apostolica impetiate.

Next

/
Thumbnails
Contents