Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)

nestis et salubribus peticionibus sepedicti Vros Abbatis con­dignum fauorem adhibentes, datam a nobis commutacionem benignitate Regia confirmauimus. Cont-ulimus igitur prenomi­nate Ecclesie Saneti Martini terram quandam nomine Gtinevv ad tria aratra exceptam de castro Zuluga-Geuriensi cum sex mansionibus castrensium, quorum nomina sunt hec: Wtous, Gucgus, Tuba, Ybrah ; Hellevs et Tocut. Item contulimus septuaginta iugera terrarum, quod uulgo telük dicitur. et duas insulas sitas in Danubio , et piscaturam in Danubio, que dictos castrenses contingebat; et hec omnia per dilectum, ac fidelem nostrum Gregorium magistrum, tum temporis Electum Geuriensem prememorate Ecclesie Saneti Martini feeimus as­signari. Ut autem hoc concambium factum et coníirmatum a nobis nec nostris, nec nostrorum successorum temporibus re­tractari valeat, presentem concessimus paginam sigilli nostri munimine in perpetuum roboratam. Dátum per manus Cleti Aule nostre Cancellarij et Agriensis Prepositi anno Dominice Incarnacionis MCCXXIY. Strigoniensi sede uacante ; Reue­rendo Vgrino Colocensi Archiepiscopo existente, Desiderio Chanadiensi, Roberto Wesprimiensi, Thoma Agriensi, Ste­pliano Zagrabiensi, Briccio Waciensi, et aliis Episcopis Ec­elesias Dei gubernantibus ; Iula Palatino et Comite Budru­giensi, Salomone Bano , Nicolao Curiali Comite Regine 7 et Comite Suprunuensi; Botez aule nostre Curiali Comite et Co­mite Bekesiensi, Buzad Posoniensi, Nicolao fratre Vgrini Che­nadiensi, et alijs Comitibus Comitatus tenentibus; Regni au­tem nostri anno vigesimo. (Eredetie a szeiit-mártoni főapátság levéltárában. Y. ö. Fejért, Cod. Dipl. VII. k. 4. r. 74. 1. Czech.)

Next

/
Thumbnails
Contents