Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)

v 106. III. Honorius pápa N—t soproni ispánt, ki a keresztjelet fűzte ruhájára, az apostoli szék különös pártfogása alá veszi. 1222. • Honorius Episcopus etc. clilecto filio nobili viro N. Co­miti de Sopron Geuriensis Diocesis salutem etc. Cum a nobis petitur etc. Cum igitur zelo fidei et devotionis accensus affixo tuis bumetis signo crucis proposueris in terre Sancte subsi­dium proficisci; nos tuis iustis precibus inclinati personam, terram, familiam et omnia bona tua, que impresentiarum ra­tionabiliter possides, sub Beati Petri et nostra protectione suscipimus statuentes, ut ea omnia, postquam iter arripueris trasmarinum, integra maneant et quieta, donec de tuo reditu vei obiíu certissime cognoscatur. Nulli ergo etc. nostre pro­tectionis et constitutionis infringere. Siquis autem etc. Dá­tum Laterani XIV. Kai. Januarii (Pontificatus nostri) anno septimo. Scriptum est pro eodem . . . Arcbiepiscopo Colocensi et . . . Episcopo Cenadiensi. Cum dileetum filium nobilem vi­rum N. Comitem de Sopron, qui zelo fidei et devotionis accen­sus assumpto crucis signaculo proposuit in terre Sancte subsi­dium proficisci, cum terra, familia et omnibus bonis, que im­presentiarum rationabiliter possidet, sub protectione susce­perimus Apostolice Sedis et nostra, statuentes, ut ea omnia, postquam iter arripuerit transmarinum, iutegra maneant et quieta, donec de ipsius reditu vei obitu certissime cognosca­tur ; fraternitati vestre per Apostolica seripta mandamus, qua­tenus ipsum super biis non permittas ab aliquibus molestari, molestatores eius indebitos per censuram ecclesiasticam ap­peilatione postposita compescendo. Dátum ut supra. (III. Honorius pápa Regestáiból Theiner id. m. 36. 1.)

Next

/
Thumbnails
Contents