Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)

cumque B. et V. in presencia nostra constituti super trans­gressione conuencionis ab Abbate impeterentur, responde­runt conuencionera a prestaldo Arcbiepiscopi factam fir­miter se obseruaturos, ita videlicet quod terra, quam idem prestaldus presentibus predietis Kyliano, Petro et Grego­gorio comitibus Ecclesie prelibate asignauerat, sine ali­qua diminueione eidem possidendam relinquerent, et si ali­quam porcionem in eadem terra babere dinoscebantur, ei­dem et Ecclesie totaiiter concederent. Addentes insuper quod Poznanum fratrem eorum contra Ecclesiam Sancti Martini in donacionibus Kolt et fratrum suorum non ad­iuuarent, siue in libertinis, siue iu terris minimé adiuua­rent. Et confessi sunt, in donacionibus illis nullum se ius habere. Hoc autem actnm est anno ab Incaruacione Do­mini M°.CC°.XXI n. Et ut istud in perpetuum íirmiter ob­seruari possit, sigilli nostri munimine roborauimus. (II. Endre király 1229-ki megerősítő okmányából , mely a szent­mártoni főapátság levéltárában találtatik )

Next

/
Thumbnails
Contents