Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)
tini sub testamento dimiserat, et eciam alia, que idem Abbas a manibus diripiencium et falso occupacium de iure Ecclesie per iudicis arbitrium iusto examine receperat, nec non et alia, que empcionis titulo possederat, seu que pro pecunia Ecclesie non indebite sed iuste requisierat, auctoritatis nostre munimine, ne imposterum aliquo unquam tempore per dolositatis seminarium et uersucie calumpniam quidquam ex hys diminui vei reuocari ualeret in irritum, roborari faceremus. Nos uero, quia nostrum est specialiter Ecclesys Regalibus pia sollicitudine prouidere, peticionem iam dicti Abbatis admittentes, presentem paginam in generaciones generacionum illibate conseruandam nostro privilegio iussimus roborari. Donacionem igitur quam Catlu prenominato monasterio fecit hec est. Partém, que ipsum in terra Elhu contingebat cum incolis suis quorum nomina sunt hec : Gueca cum filio, Gosol cum tribus filijs, Zubus pro se, Ferca cum filio Georgio, Bugvar quondam Beud cum II filijs, et filius Michael, Hecy cum III filijs, Nepleguen cum II filijs, Deca cum filio, Nugul filium China Couci, Vici cnm II filiis, Vitla, Vitai cum I filio, Gouci, Hodusgeur, Deca cum III filijs, Hab, Zenka cum filio, Lugumus cum II filijs, Moohou cum II filijs, Chomou cum II filijs, filius Geruasy, Bocy, Chima, cum III filijs, Cema et Eius. Item dedit seruum nomine Lazou cum uxore et IIII filiabus. Item partém quam in terra Sceleus habebat cum incolis suis. Item duos seruos videlicet Micou, Vencir cum uineis , quas colebant, ut annuatim cum tunella uini seruiant suas exequias. Item seruum nomine Ceplet cum filijs, et cum uinea quam colit, seruire domui infirmorum fratrum. Item terram Catlu prope iusulam, quam proprie possidebat, iam dicte Ecclesie salue dimisit. Item pars, que ipsum in terra Socorou, et in Barana, et in predio Catlu contingebat, eidem Ecclesie reliquit. Item Ambrosius fráter eiusdem Catlu dedit eidem Ecclesie partém, quam in predio Barsunus, quod uocatur Catlu habebat, cum incolis suis; et partém fratris sui, quam ab ipso acceperat, cum parte sua quam bábuit in Elbuu , quorum iucolarum nomina sunt bee : Paul cum II filijs , Chub cum IIII filijs, Alchica cum filio, Zada cum II filijs, Leguenus cum III filijs. Partém eciam suam, quam in terra Sceleus habebat, ucm silva , et seruis ad ipsum pertinentibus, videlicet Weset