Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)

seruos se Ecclesie fuisse sunt confessi. Quos nos, prout ordo exigebat iusticie iuxta infidelitatis eorum meritum condemp­nando , scilicet nasos ipsorum assos Abbati sepedicte Eccle­sie tradidimus. Nomina uero illorum seruorum sunt bee : Cu­cba, Ynica, Forcos, Pete, Viyalam, Petrus, Paulus, Partus» Zuede et cuncti cognati eorundem. Et ne labente cursu tem­poris bee in nostra presencia gesta a memória bominum tol­lat obliuio, testimonio presentis pagine commendata auctori­tate sigilli nostri roborauimus. (Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában. Ezen Ítéletet is meg­erősítette II. Endre király 1229.) 94. Miklós nádor Ítélete Fen helységben lévő földek felett a pannon­halmi szent-mártoni apátság számára. 1220. Nicolaus Dei gratia Palatinus et Comes de Suprun vni­uersis presens seriptum inspecturis salutem et omne bonum. Ad vniuersorum noticiam volumus pervenire , quod constituti coram nobis Abbas Beati Martini et Capitulum eius ex vna parte, oduornici Regis et populi Regine eastrensesque Vespri­mienses ex altéra, proposuit Abbas cum Capitulo suo, quod tercia pars terre memoratorum populorum, que dicitur Fenu in ius Ecclesie eorum cederet, insuper iidem populi deberent terram ad duo aratra, quam ex donacione Ipoliti Ecclesia ipsorum ab antiquo possederat; cumque populis negando re­sistentibus Abbas iuxta nostram sentenciam testimonio Hey­drici Comitis et aliorum plurimorum utrumque propositum suum competenter approbasset, volentes dictis populis satis­facere Abbati prelato et fratribus suis cum Comite Heydrico sacramentum super bis committendum adiudicauimus. Cum igitur ad complendum sacramentum debitum adstitissent po­puli pretaxati, recognoscentes se a saeramento illorum retra­xerunt et preces assiduas porrigentes cum consensu plurimo­rum bonorum hominum conuencionem talem cum Abbate fe-

Next

/
Thumbnails
Contents