Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)
92. Miklós nádor ítélete a pannonhalmi szent • mártani apát és a somogymegyei várjobbágyok közt W/clia helységben fekvő bizonyos földekről. 1220 körül. Nicolaus Palatínus et Comes Supruniensis uniuersis presentein paginara inspeeturis salutem in Domino et omne bonum. Vniuersorum noticie uolumos clarescere, quod constitutus Abbas Sancti Martini in nostra presencia cum omnibus quos citauerat de uilla Wicha pro combustione capelle Sancti Jacobi et aliis dampnis sibi illatis, proposuit coram nobis, quod emisset terram a iobagionibus castri Simigiensis, quorum quosdani iam Rex receperat in domum suam, quidam adbuc detinebantur ad officium castri, quorum nomina mixtim bee sunt: Mihal, Bethme, Cheke, Mathey, Habur, Almos, Demetrus, Leger, Medue, Peter, Benedictus, Wrou, Omodoy, Petur. Qui cum interrogati fuissent, negauerunt se uendidisse terram Abbati. Quapropter Abbati probacioncm facere iniunximus. Post deinde Abbas ueniens cum suis testibus multis nobilibus in festő Sancti Demetrii, cum essemus Geuriui cum Rege; probabat sicut debuit fere cum omni Simigiensi Comitatu. At illi prenominati iobagiones ipsi Zadusarii confessi sunt tanquam confusi, partém illius terre uendidisse; scilicet partém communiter cum uilla Wicha. Ynde nos cognoscentes iusticiam Abbatis Sancti M(artini), et confessionem, et falsitatem illorum; tamen adhuc contra facienles illis adiudicauimus Curiali Comiti Abbatis cum duobus testibus, quos illi aduersarii eligerent, sacramentum parare, et sacramento prestito ipsos condempnaremus secuudum estimacionem illius terre ad talionem reddendam et ad dampna, que in edificiis, et que iu operibus et in ipsa terra facta erant. Cum autem die constituto cum electis ab ipsis testibus, videlicet Yser Comite, Warcu centurione de Hurpas in Simigiensi castro essent ad complendum sacramenti debitum parati, et prestaldo eorum Budino mediante diucius illic morati fuissent; quidam ex ipsis adversariis, scilicet Leger et fr. Bodoa comparuerunt,