Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)
exigere et extorquere praesumant, et prava ac sinistra interpretatione Apostolicorum privilegiorum capitulum pervertentes asserunt de novalibus debere intelligi, ubi noscitur de laboribus esse scriptum. Quum igitur manifestum est omnibus qui recte sapiunt, interpretationem bujusmodi perversam esse et intellectui sane contrariam, cum secundum capitulum illud a solutione decimarum tam de terris illis, quas deduxerunt vei deducunt ad cultum, quam de terris etiam cultis, quas propriis manibus vei sumptibus excolunt, liberi sint penitus et immunes, ne ullus contra eos materiam babeat malignandi, Universitati vestre per Apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus omnibus parocbianis vestris authoritate Apostolica probibere curetis, ne a memoratis fratribus de novalibus vei de aliis terris, quas propriis manibus vei sumptibus excolunt, seu de nutrimentis animalium ullatenus de» eimas praesumant exigere vei quomodolibet extorquere. Quia vero non est conveniens vei lionestum, ut contra Sedis Apostolicae indulgentias temere veniatur, quae obtinere debent inviolabilem tirmitatem; mandamus vobis firmiterque praecipimus, ut si qui monacbi, canonici, clerici vei laici contra privilegia Sedis Apostolicae memoratos fratres super decimarum exacíione gravaverint; laicos excommunicationis sententia percellentes; monacbos, canonicos sive clericos contradictione, dilatione et appellatione cessante ab officio suspendatis, et tam excommunicationis quam suspensionis sententiam faciatis usque ad dignam satisfactionem inviolabiliter observari. Ad baec praesentium vobis authoritate praecipiendo mandamus, quatenus si quis eoruudem parochianorum vestrorum in saepe dictos fratres violentas manus injeeerit, eum accensis candelis excommunicatum publice nuncietis et tanquam excommunicatum faciatis ab omnibus cautius evitari, donec eisdem fratribus congrue satisfaciat, et cum litteris Dioecesani ipsius rei veritatem con tinentibus Apostolico se conspectui praesentet. Dátum Romae apud Sanctum Petrum XI. nonas Mártii Pontificatus nostri anno decimo. (Hevenesy kézirati gyűjteményéből, LIII. köt. 211 1.).