Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)
nibus eiusdem Ecclesie dedit unam marcam tali conditione, ut iu predicta terra, et de silua, et de fenő, unam partém baberet sicut unus bominum babitantium in terra. Huic autem rei conscii et testes sunt Abbas Benedictus Sancti Martini, Otmarus decanus, Farcadinus cantor, Moyses custos, Heymo Comes eiusdem Ecclesie, Petrus, Heueque sacerdos, jobagiones Ecclesie, Lucas et Jod filii Ecclesie. Ut autem huius rei stabilitas in perpetuum inuiolata consistat presentis pagine descriptione est confirmata. (Eredetie a szentmártoni főapátság levéltárában). 52 II. Endre király megerősíti Almissa város szabadságait. 1207. In nomine Sancte Trinitatis et Individue Ynitatis. Andreas Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Rame, Seruie, Gallicieque Iíex in perpetuum. Regie sublimitatis interest, et equitas suadet naturalis, ut qui sua statuta a successoribus desiderant obseruari, ipse quoque suorum predecessorum leges pari stabilitate studeat conseruare, ut nulla vetustate dissolvantur, que succedenciuin sibi Regum attoritatis stabilitate decrcuerunt roborare. Inde est quod priuilegia a predecessoribus nostris glor(iose memorie) Regibus, videlicet auo, patre et cetera, Ego Andreas Dei gracia Hungarie Rex juro super Sanctam Crucem uobis Almusanis firmám pacem et libertatem. Mihi quoque aut filio meo (aut successori)bus nostris tributarii ne sitis, Episcopum uero aut Comitem, quem clerus et populus elegerit, confirmabo, et lege antiquitus constituta cum uestro iudice vos uti permittam. In ciuitate quoque vestra ne(minem) Hungarorum aut alienigenarum babitare permittam, nisi quem voluntas vestra expecierit. Cum autem ad uos coronandus aut uobiscum negocia Regni tractaturus uenero, nemini ciuium uis inf(eratur djomorum suarum, nisi quem dileccio uestra susceperit. Judicem inter vos