Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)

43. III. Incze pápa megerősíti az esztergami káptalannak az esztergami vásárjövedelem azon részét, melyet III. Béla és Imre királyok adománya után bír. 1198. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Capitulo Strigoniensis Ecclesiae salutem et Apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur, quod justum est et ho­nestum, tam vigor aequitatis, quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur ef­fectum. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis po­stulationibus gratum impertientes assensum, partém illám tri­buti fori Strigoniensis, quam iuclitae memoriae Bela quon­clam Rex Vngariae, ct carissimus in Christo filius noster Aimericus, qui eidem in Regno successit, pro remedio ani­marum suarum Ecclcsiae vestrae liberaliter contulerunt, sicut eam juste ac pacifice possidetis, vobis et Ecclesiae vestrae auctoritate Apostolica confirmamus et praesentis scripti pa­trocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere vei ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesump­serit, indignationem Omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Dátum Laterani sexto Idus Mártii Pontificatus nostri anno secundo. (Hevenesy kézírati gyűjteményéből; XVII. köt. 161. 1.).

Next

/
Thumbnails
Contents