Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)

dum in conflictu essemus galearum, Saladinus venit ad niuros ciuitatis armata manu, et uiriliter expugnare cepit, et nos uirtuose cepimus ei resistere. Descendentibus vero nostra­tibus de galeis cum gaudio et exultatione ad muros propera­runt, et eos procul eiecimus, et plus quam mille ex eis inter­fecimus, et sic nos visitavit Deus, et fecit R. p. S., et ab obsedione eum cessare fecit. Preterea Divina providentia in tantum corrosimus eum, quod residuas galeas et cetera edi­ficia manu propria concremarc eum oportuit. Itaque nulla galea ei remansit, et per omnia nos mare liberum tenemus, ct cum una galea, quam habuimus, XV modo galeas posside­mus, quas omnes Divino nutu Saladino abstulimus. Chri­stiani vero exspectantes auxilium vestrum ad bonorem ve­strum et omnium Cbristianorum retinent Craecum, et montem Regalem Belveder, et Satfetam, atque Belfort, et Tyrum, que nobis reservamus. Quare Celsitudini vestre supplicare non de­sistimus, quatenus vestigia predecessorum uestrorum sequi dignemini, et terram Syrie olim a predecessoribus uestris perdomitam, nunc a barbaris occupatam, de potestate paga­norum liberare non cessetis. Quem clamemus ? cui in Re­gibus regnantibus supplicemus ? ignoramus. Clainat vos si­quidem Jerusalem, inuitat vos Betblebem, ut de potestate pa­ganorum eas liberetis. Cui enim imputabitur ? a quo non a Principibus totius orbis requiretur ? si loca Sacra a barba­ris possideantur. Ad hoc enim Dominos duos gladios in terra statuit; Summum vldelicet Pontificem, et Pieges regnantes, ut quid spiritualiter nequit refrenari, ense uindiee saltem ulcisca­tur. Exeat ergo gladius vester, et dominetur ubique terra­rum; et que aliorum imbecillitate amissa snnt, potentia uir­tutis vestre restaurentur. Festinate ergo, Christianissime Rex, et ne tardetis, sed in proximo mense Aprili veuire, vei aliquos mittere procuretis, ut ciuitates amissac adversus vos nequeant valiari; immo barbaras domando nationcs, amissas recupe­rare, et quas diu possederunt brevi in tempore ditioni vestre valeatis adiungere. (A bécsi cs. udvari könyvtár XIII. századi egyik kézirati Code­xéból, 982. sz. a. 29. és 30. 11.).

Next

/
Thumbnails
Contents