Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)
24. Scines no rokonainak beleegyezésével Chutus nevü helységet adományozza a szentmártoni apátságnak. 1146. In nomine Domini. Generationi quae ventura est, sicut et illi,quae nunc superest,notum sit. Quia Ego Scines destituta spe sobolis hereditariae; videns multos violente, vei quoquomodo succedere in hereditates aliorum, et usurpare sibi, quod nullus acquisivit naturalium parentum, excogitavi sic ordinare patrimonimn, quod ad me pertinet bereditario jure, ut talem possim lieredem babere, qui me post hanc vitám participem faciat hereditatis aeteruae. Inito itaque salubri consilio cum marito meo domino ílenrico fratre domini Dávid Abbatis, eonveni propinquos et amicos meos liujus Kegui Primates, quibus aperiens commune consilium rogavi, ut suggereront domino nostro Regi Geysae, quatinus ipsius permissione et licentia predium nomine Chutus cum omnibus pertinentiis voverem, et traderem Ecclesie Saneti MARTINI supra Montem Pannoniae. Mox illi ac quiescentes nostris petitionibus, et bonum desiderium approbantes Regein aggressi inclinaverunt, et fieri debere, quod petivimus, supplicautes impetraverunt. Accepta igitur Regali licentia, predium supra dictum cum agris, cum pascuis, cum silvis, cum pratis, cum omnibus, quae sunt iu eo nostrae ditionis secundum metas antiquitus undique congestas Beato MARTIN0 donavimus, ut post mortem nostram absque onmi perturbatione sit sub ipsius Ecclesiae Abbatis providentia et procuratione. Sunt autem hec, quae ad ipsum praedium pertinent. Tria aratra cum V mansionibus XV hominum, C oves, XXX porci cum subulco, equatia XXIII equorum et equarum cum mansione trium hominum, V vineae cum V mansionibus in villa quae dicitur Radi. Debitum vero servitii, quo alii homines ecclesiae occupantur, ab his nostris hominibus prorsus exclusimus, videlicet ut nec vinum ducant ad monasterium, nec farinam ad praebendam fratrum, nec aliquid cogantur laborare, nisi quod ad agriculturam vei ad colendas vineas praedicti praedii pertinet. In suscipiendis etiam, aut dimittendis liberis