Carolus Wagner: Analecta Scepusii sacrii et profani. Pars III. (Viennae, 1778.)

„ vero praedidam bulláin cnm reverentia fufcipiens, fűimen decre­„ vit, & fulminavit in Curia fua , praefentibus Laurentio de Stupga „ Pecretorum Doftore, Scholaftico, Hiítorico, auditore caufarum, Stanislao Matachovzky Uladario, Jacobo Ugrifzky aulico, Bartho­„ lomseo Pantkovfzky, & Dobeslao Sztrzegovsky JNotariis Curix ,, Cracovienfis Epifcopi. Poít triílem Ludovici Regis in campis Mohatsienfibus exitum, Zapolio Ferdinandoque pro Hungaria decercantibus, Joannes modo hujus, modo illius partes fecutus, poíteaquam Scepuíium Ferdinan­do adhíefiífe vidit, in ejus fide conílans inanfit. Quare Zapolius, fupra quam credibile eft, vehementer oífenfus, eum Prsepoíitura privát, Francifcumque de Bachia , qui übi a Secretis erat, fubfti­tuit. Nihil hic equidem intentatum reli'quit, quo benefieii poífeíTio­nem adiret, Ferdinando tamen fere vi&ricia arma, qua fuperior Hun­garia patet, circumferente, vacuo titulo expleri debuit. Erat Fran­ciícus, ut & hoc addam, litteris haud mediocriter excultus j fed qua; labes illorum temporum fűit, hsereíi aut obnoxius, aut non admodum infeihis. Certe Mathias Dévaj Reformatorum, ut dici vo­lunt, auteügnanus, apologiam quondam propoíitionum contra indo­áas cenfuras, indo&i Francifcani Gregorii Szegedinenfis, ejus nomi­ni, honorique infcripíiffe legitur. Vitus item Theodorus, cum col­loquium Dévajanum, quod cum Epifcopo Conílantienfi habuerat, ei dicaret, fub fdiem Epiílolae hcec addit : Volui awem Francifce, Fir Clj­rijjitne! hanc appendicem examinis tibi dedicare, quod rette convenire exi­fiimem, cum altéram fuorum laborum partém Mathias tibi dedicarit , ut eiiam hoc ejus Scriptum tibi tanquam fideli ejus Patrono, defendendum comittatur. Fale. Kalend. Junii Anno 1537. Sed ut ad Joannem redeamus, flagrante bello civili, cujus meminimus, ut licentia: modus nullus erat, ita paulatim a fefe ab­ire, aliusque eíTe coepit. Teílantur charta complures, monumen­taque, eum aliena invadere, rem familiarem plus requo augere, a­vare, fuperbeque praeeífe, bona Eccleíise alienare, & qua; funt hu­jus modi, admittere nihil effe veritum. Horum pleraque nuin vo­luntate, an neceífitate fecerit ? 11011 disquifivero ; turpem tamen maculam Nomini fuo inuflit, graviterque apud Georgium Molle­rum loco non uno vapulat. Inde, quod accidere necelfe erat, mi­ferrima Ecclefiaruin, Prscorumque conditio : Cum enim Príepofitus profana magis quam Sacra curat, atque hinc novi Praecones e Ger­mania in Scepuíium certatim irruunt, illinc mortuis Sacerdotibus, aut nemo fublegitur, aut certe non altér, quam qui Luthermn fe­öaretur, Scepufieníes alios fe effe demirati funt. Pauculi, qui reílabant,

Next

/
Thumbnails
Contents