Carolus Wagner: Analecta Scepusii sacrii et profani. Pars II. (Viennae, 1774.)

negotiis Fraternitatis noftrae) duos cafeos magnós , unum pro ioo. denariis, & aliud donum fcilicet aureorum quatuor, quod recufavit acceptare: nec ac­ceptavit. Tandem fibi nomine totius Fraternitatis, & negotiorum omnium Fratrum donavi ei fexcubulos avenae, & foenum pro 20. equis , atque omnia, quce expofueram, quae omnia extendunt fe ultra denarios, & haec omnia ona cum cafeis, laetiífime, & gratifiime fufcepit, & promifit fe femper fore Patro­num Fraternitatis noftrae coram Rege, & ejus Locumtenente, atque Archi­epifcopo, & omnia negotia Fraternitatis diligenter tradtare , maximé vero , ex quo intellexiíTet illa eífe juftiftima. Jacobus Blafi de Leibitz, Parochus Warallyenfis eledtus in feniorem Anno 1546. Laurentius Buchwald de Niífa, Parochus Menhardenfis fadtus eft fe­nior 1549. Comitatus Scepufienfis impofuit Fraternitati XXIV. Regalium, ut det 2o. currus, cum 100. & viginti equis, & cum fexaginta famulis, & cum omnibus aliis attinentiis adverfus caftrum Murany: in parata impofiti funt 39. íloreni Fraternitati per comitatum. Fadtus novus Praepofitus Scepufienfis 1550. Reverendus Rlafius, cui Fraternitas XXIV. Regalium duo cochlearia argentea cum croco , & pi^re dono obtu'it, & fua Reverentia haec grato animo fufcepit, & promifit tempo­re fuo Fratres defendere, & a perfecutoribus tueri. Fecit exequias Dominus Georgius Lewdifcher Parochus in nova villa, feu Ig!o in Odtava Epiphaniarum Domino & Fratri noftro charifiimo , Domi­no Laurentio Hillenbrando olim Parocho in nova villa ; cujus anima requief­cat in fandta pace. Anno 1552. Urbánus de Szalok majori, feu Grofs Schlagendorff fadtus fenior: injunxit Marfchalcus Poloniae Fraternitati dandos 36. equoscum apparamentis & famulis tribus ad fingulum currum, exceptis curribus pro de­vehenda Regina lfabeila, Vidua Joannis Zapolja ex urbe Caífovienfi usque ad Sondfch, quae etiam eo devedla eft, eo usque currus duas feptimanas de­bebant rnorari Caífoviae. Urbánus in Senioraíu fuo mortuus eíl in Domino JESU 29. Maji, cujus aninna vivát Chrifto. Anno 1552. exercitus Regius Duce Erasmo Teuífel, ad Pleífovi­ciam circa montanas civitates , a Baífa Herélt didto, ad internecionem conci­ditur. In hoc Hungarorum acerbiílimo cafu prster multos rerum bellicarum inftrudlifiimos heroes, & milites, ipfe quoque Antiftes Vacienfis interiit. Eo­dem Anno Agria a duobus Baflis, & duobus Begis cum numerofiftimo exer­citu Turcico fruftra cbfeífa; fortiter eam 'propugnante Viro fortiífimo Magni­fico Stephano Dobo, aliisque. Anno

Next

/
Thumbnails
Contents