Carolus Wagner: Analecta Scepusii sacrii et profani. Pars II. (Viennae, 1774.)

164 CONBADI SPERFOGEL. dium, ne damnificarentur propíer hanc monetam, ex qua plerique Ruftici, & mercaíores accipiebant duos , aut tres pro uno Ferdinánd! denaintian& expo­nebstur per íingulos in Civitatibus. Taie igitur decretum fecerunt omnes Ci­vitates, quod femper ad centum denarios Joannis Zapolya adderentur quatuor­decim denarii, ne civitates damnificarentur in toto, fperantes, quod in brevi ta­lis moneta de^ceret, quae in fe ipfa eft bona, & continet odto Lothones una marca, quae fabricata eft Anro Domini MDXXVII. Dum Joannes Zapolya erat Rex. Quae autem annis fequentibus fadta eft fub fuo nomine in Murány, & Hommonna, & aliis locis , illa plerumque eft falía, & tres, aut quatuor denarii non valent unum, & de illis non loquitur decretum Civitatum. Item nota, quod Leutfchovienfes ita ftatuerint, quod qui expendit unum denarium, debet addere unum obulum Polonicalem, qui duos expendit, addet duos; qui tres , addet tres &c. Qui autem vult expendere fex denarios Joannis Zapolya, debet addere unum denarium , fi quis autem feptem vult expende­re, aut ultra, tunc femper quoties expendit feptem, toties fuperaddet unum de­narium, & fic femper ad feptem fuperadditur odtavus, usque ad centum. Ad centum autem fuperadduntur quatuordecim, denarii. Sed in cellario Civita­tis cum vinum venditur per quatuor denarios Ferdinandi , tunc dabuntur quin­que denarii Joannis Zapolya, cum autem vinum vendetur quinque denariis Ferdinandi, dabuntur fex denarii Joannis Zapolya; fi vero venditur per fex denarios Ferdinandi , tunc dabuntur feptem Zapolyiani. Et hoc fadtum eft propter cominune bonum. Inceptum eft autem tale decretum Leutfchoviae in Vigilia S. Margarethae Virginis MDXXXI. Feria fecunda poft Lamperti captus eft in velitatione Mathias -Bafo Capitaneus Zapolyianus in Murány per Francifcum Nyári lethaliter vulneratus, & manu dextra amiífa ad Hajnátsko (t) dedudtus. Ludovicus Pekri ex Croatia rediens, ac ad Thomam Epifcopum Agrienfem, & Cancellarium Ferdinandi Caftoviam vadens dixit Leutfchovien­fibus, quod Kesmarkienfes Nicolao Kosztka fe fubdentes dupliciter fadli funt per­juri nempe & Ferdinando, & Pekrio qua Domino fuo Terreftri ex donatione Ferdinandi, <5c quod ex ftatu Civili reducendi erunt in rufticum , & ex Civi­tate villa debeat fieri (u). Hie­(s) Ita nempe tum fama diditr.m; fedmaiori accolarum malo, & exvulneribus, fi quae accepit, convaluit, & amiífa illa manu multas deinceps praedas égit. (t) Arx in Provincia Gömörienfi; nunc inter titulos gentis "Vecfejanae. (u) Neutrum evenit; & Pekrius alioquin Dominatu Kesmarkini excidit.

Next

/
Thumbnails
Contents