Carolus Wagner: Analecta Scepusii sacrii et profani. Pars I. (Viennae, 1774.)

AD SCEPUSIUM UtfIVERSUM PERTINENTES. 33 JESV Chrifti, ut defenderent, hadenus adduci non potuerunt (" cujus reigra­vis ratio eis aliquando reddenda erit) una cum Baffis fais falutem quaeíivit; no­ftri, qui ufque in hoftium caftra penetraverunt, ad praedam importuno tempore converíi, quaecumque obvia habuerunt, rapuerunt: ipfum quoque Magnificum Dominum Paulum Nyári, Affinem noftrum, quem in fupremi BalTae Vezirii Ibrahimi tentorio invenerc.nt, liberarunt. Conglobati autem Turci pedites, qui in caftris degebant, Germanos praefertim pedites caftra diripientes adorti funt, & eo aclegerunt, ut retrocedere cogerentur; quin & equites, cum vi­derent fe fuis arinis propter loci anguftiam in caftris hoftilibus non fatis commo­de utipofle, ipfi quoque retrocedere coadi funt: quod quia quandam fugae fpeciem habebat, exorta eft inter priores Ordines trepidatio. AcceJlit & alius error, quia in fuperiori paludis parte, qua rivus paludofus equis pervius erat, hoftes aliquot equitum agmina ordinaverant, quibus e noftra quoque parte tum Hungari, tum Germanici Equites oppofiti fuerant, Turcae vifa fuorum fuga, ipü quoque terga verterunt. lis fugientibus, cum noftri transmiíía palude ver­fus caftra Turcica contenderent; fuerunt e noftratibus, qui exiftimarunt Turcas eífe, qui in Exercitum noftrum impetum facere velient. Hinc exorta fuga , poftea fifti non potuit; licet praeter paucos Tartaros , & quidem magnó inter­valló fequentes, non apparerent Equites Turcici, qui fugientibus inftarent; nec quisquam e Turcis, Tartarisque tota node fequente ad caftra noftra per­venit, vei faltem paludem tranfivit; quandoquidem Turcae omnes, qui in conílidum egrefti funt, fugerant, neque quidquam de noftrorum fuga fciverunt; imo & ii, qui in caftris Turcicis remanferant, exiftimarunt noftros tantum in caftra rediiíTe, non tamen caftra dereliqulfle; atque ita caftra noftra tota illa node rb hoftibus illaefa manfere, abeuntibus, qui abire volebant. Ego poft­quam omnis jam Exercitus abiiífet, quia propter concuífionem fatis commode equitare non poteram , Eífedo vedus, poft médium nodis difcefii, & paulaíim procedens, ne minimum quidem impedimentum a quoquam expertus fum. In­terea morbo quotidie audo, non fine magna moleftia , heri tandem domum re­verfus fum. Sic ergo DEVS, cum nos Vidores feciíTet, neque eflet exter­na talis vis, quae nobis nocere potuiflet; tantum űc merentibus peccats no­ftris, arcano fuo confilio, mirabili modo in fugám nos convertit; quando­quidem Turcae , qui noftros e caftris ejecerunt, millenarium numerum non attigerunt; qui quidem, cum pedites tantum fuerint, Equites noftros afíequi non potuerunt; fed tantummodo peditum partém aliquam carpferunt, ut ex Equitibus praeter eos, qui inter tormenta fefe implicarunt, ibique perierunt, in fuga vix ullus, hoftium manu interierit. Hinc cum magnum periculum Uni­verfae huic Regioni imminere facile videri poftit, fi ad id avertendum feria cogitatio fufcipiend.a erit, eo tandem defcendendum erit; ut omnes iftarumpar­R. P. Wagner Analecta ScepaJ. Tom. I. E tium

Next

/
Thumbnails
Contents