Carolus Wagner: Analecta Scepusii sacrii et profani. Pars I. (Viennae, 1774.)
vetus confuetudo obfervetur, liberaque poteftas permittatur omnibus, utendi fale noftro in Hungaria. Quod fi commercia interdida noftris hominibus in Hungáriám caufabuntur, dicent CommiíTarii noftri interdidum hoc Commerciorum efíejam propemodum antiquatum; quod nihilominus noftri homines libere in Hungáriám commeant, hocque jam nos agere cum Serenifiimo D. Romanorum Rege per nuncios, ut abrogetur. Haec quidem breviter perícripta funt, quae agenda in eo Conventu puíavimus. Ceterum CommiíTarii noftri in his, & aliis rebus, fi quae nova a Commiűariis Sereniflimi D. Romanorum Regis propofita fuerint , confilium e re nata capient, omniaque facient, quantum dignitas noftra , fubditorumque noftrorum commodum permittet, quaeque ad retinendam mutuam benevolentiam, ac bonam vicinitatem inter noftros. Sereniífimique D. Romanorum Regis fubditos pertinere putabunt , cavebuntque diligenter, re conventum rebus infedis folvendi praebeant occafionem. Quas omnia fidei, & prudentiae eorum committimus. IL