Szent Benedek-rendi katolikus gimnázium, Komárom, 1894
105 ségimádás régi szokása fenntartandó ; vasár- és ünnepnapokon délután a 3 órai vecsernyén való megjelenést semmi sem gátolja ; a nyári félévben a hétköznapi deákmise reggel 6 órakor tartassék. Ordo Divinorum in Ecclesia Parochiali S. Andreae relate ad Studiosam Juventutem juxta Rationem administrandae Rei Divinae in Conformitate Bgni Intimati ddo 8-va Jan. N. 191. Cum Suae Celsitudinis Primatialis, et Illmi Dni. Archi-Abbatis, ac Lrae Reaeque Cittis Deputatis elaboratus. 1-o Cum veteri jam usu Diebus Dominicis et Festis primum sacrum hibernis Mensibus fuerit Hora 6-a, aestivis autem media sexta ; Cantatum vero Hora 8-a, constanter, quod Concio Hungarica sequebatur, post hanc autem Sacrum ultimum legi consveverit : in eo nihil videbatur immutandum, sed quia in ratione Divinorum sacro stúdiósáé Juventutis media 8-a praefigitur, animadversum autem fuisset Juventutis Devotionem per ingressum Populi jam circa tertium quadrantem Templum intrantis multum turbari, pariter Studiosam Inventutem et facere et perferre in egressu Trusionem, aliaque Incommoda, Constitutum : ut Hora nona primum signum detur Adolescentibus pro Exhortatione et Doctrina Christiana, Nominibusque praesentium adnotatis, Veritatum Christianarum Institutio proponatur : qua finita hora décima, non vero uti antea terminata statim Concione Hungarica, Sacrum legatur ultimum, cui Stúdiósa Juventus intererit ; illis nihilominus Diebus, quae in Ratione Divinae rei peculiari et solemni cultu a studiosis concelebrari jubentur, Solenne pro illis Sacrum Hora üctava habeatur. 2-do Et quoniam Devotio illa precum coram Sanctissimo, constanter per distributos in Horas Iuvenes dicendarum ultimo Feriarum Bachi triduo a Religiosis abolitae Societatis exercita, et post eorum abolitionem ad praesens Tempus retenta, laudabilis mihi videbatur, ea deinceps ut continuaretur, dispositum. 3-0 Post meridiem Dominicis Diebus, Doctrina Christiana Hungarice in Templo S. Andreae explanatur, tertia vera uti illis, ita Festis quoque Yesperae decantantur, in quo cum Caetus Mariani commode Hora secunda celebrari possint, nihil mutandum censebatur. 4-0 Huc usque Mensibus Hibernis primum sacrum in Parochiali S. Andreae Templo Hora sexta, alterum media septima legebatur. Mensibus autem aestivis primum media sexta, alterum