Szent Benedek-rendi katolikus gimnázium, Komárom, 1893

12 2-dum. In ipso oppido, loco, qui convenientissimus pro Societa­tis ministeriis sine Fortalitii incommodo eligetur. Hic decrevit engere formátum Collegium mediocre, seu medii ordinis, personarum circi­ter triginta trium, cum Gymnasio <fc Templo, quae tria a fundamen­tis construenda erunt. 3 -ium. Domicilium cupit esse Seminarium Studentium ; pro hoc Societati donat et tradit. 1-mo Ecclesiam S. Andreae, quam ipse aere proprio emit, instruxit, & exornavit ; similiter donat, & tradit suas domos, & amplissimos hortos domibus conjunctos, & Ecclesiae vicinos, & totum spatium inter hortos & Ecclesiam, & quidquid spatii est inter Ecclesiam & Danubium, & insuper hortos, quos habet in Insula ex opposito. De bis omnibus Societas disponet pro suo arbitratu, & Seminario quidem assignabit, quod judicabit, necessarium esse, & convenire. Reliquum sibi, & suis usibus reser­vabit, pro suo beneplacito. Secundo horum domiciliorum dotem & fundationem hac ratione assignat : In primis e summa Capitali, quam habet in officio salis in Regno Bohemiae, consignât Societati septuaginta millia Floreno­rum Rhenensium Germanicae Monetae, id est census annui, qui penditur, quamdiu Serenissimus Rex capitalem summam non deponit (liane enim Societas tenebitur acceptare, quandocunque Suae Regiae Majestati libuerit eam deponere, & censum redimere) ter mille, & quingentos florenos Rhenenses Germanicae Monetae, quibus toti­dem dalari in moneta Hungarica respondent. Ita ut Collegio et Resi­dentiae in oppido, & fortalitio obveniant annuatim tria millia ilore­norum Germanicorum, sive Talerorum Hungaricorum : Seminario quingenti : Pro comparando loco in Oppido dabit Dnus Comes prae­sentis pecuniae mille Taleros Imperiales, et assignat alia quinque millia florenorum, sive stipendium unius mensis, quod milites Prae­sidiarii suae Excellentiae donarunt. Insuper efficiet ut stipendium ducentorum Talerorum Imperialium, quod Imperator ab antiquo singulis annis assignavit, pro Concionatore Hungarico, et Germanico, in Societatem transferatur, siquidem Societas munus Hungarice & Germanice concionandi in se suscipit. Fabricam Collegii, Templi, et Gymnasii in Oppido, et accommodationem Residentiae in fortalitio Excellmus Dnus Comes, qua per se, & Dnam Conjugem privatis, & ex aerario ordinis, mediis & modis qua aliunde conquisitis auxiliis per amicos promovebit ; sie tarnen, ut primis annis, quibus probabili­ter minor futurus est numerus sociorum, Societas ex proventibus annuis in fabricam suppeditet, quidquid superest Patrum, & Colle-

Next

/
Thumbnails
Contents