Katolikus Főgimnázium, Kolozsvár, 1906

36 chos tarn in Moldávia, quam in Transalpina habitantes in unione cum Ecclesia Occidentali fuisse convincimur documentis a Bzovio,x Odorico Raynaldo1 2 3 et Timone3 citatis. Postquam Episcopatus Milkoviensis Anno 1441. supremum eversus, Constantinopolis 1453. capta, ac demum Moldávia, et Valachia initio Saeculi 16-ti per Turcas occupata fuisset; tune in duabus his provinciis multi­plicaţi sunt Schismatici. At interim in Transilvania viguit Episco­patus Albensis, et Episcopi continenti serie4 sibi successerunt usque ad medium saeculi 16-i iidemque strenui religionis Catho- licae Custodes, ac Vindices perstiterunt. Reipsa Valachos Transil- vaniam incolentes Saeculo 15-o religionem Catholico ritu professos fuisse ostendunt Litterae illae Conventus Kolos-Monostoriensis toties jam citatae,5 * * 8 in quibus Valachi conqueruntur, quod per Episcopum Albensem Interdicto subjecti fuerint. Nam qui poenam lnterdicti tarn moleste ferebant, et quibus Episcopus Catholicus hanc censuram Ecclesiasticam dictare potuit; ii certo fuerunt Ca- tholici. §. 55. Post captam demum Constantinopolim incoeperunt sensim Schismatici versus Hungáriám accedere, quorum aliqui in finibus Transilvaniae tolerabantur potius, quam jus Schisma profi- tendi habuerunt, uti ex duplici Decreto Uladislai II. intelligi pot- est,ß in quorum primo Valachi, et alii Schismatici in confiniis regni habitantes, declarantur non teneri ad solvendas decimas: in altero decimis subjiciuntur. Haec est prima lex, quae de Schismaticis in Regno Hungáriáé, cujus tune Transilvania pars eidem arcte con- nexa erat, lata fűit. Unde apparet non multo ante advenisse Schi- smaticos, qui tempore conditae Legis nondum interiores Regni partes incoluerunt, sed in ejus finibus tanturn habitaverunt. §. 56. Non prius, quam post cladem Mohatsianam, quae fuit An. 1526. poterant numerosiores schismatici in Transilvaniam ingredi. Ad hoc enim usque tempus restiterunt eis Romani Ponti­1 Ad Anniim 1330. 2 Ad Annum 1347. 3 Imag. Nov. Hung. c. 14. 4 Episcoporum Transilvaniae Seriem dedit Martin Szentiváni, Ci. Jos. Benkö Trans. T. 2. His exactiorcm adornavit Rssmus Antonius Szeredai V. Capituli Albensis Praepos. Major Inful. 1790. ä Id vel invito faciendum erat, quoniam Auctor Lib. Sup. eas pro ma­ximo fundamento jurium Nationis Vaiachicae attulit, et plurimis modis applicuit. 8 Decret. 2. Ami. 1495. Artic, 45. et Decret, 4, An. 1500. Art, 29. in Corpore Juris Hungarici.

Next

/
Thumbnails
Contents