Katolikus Főgimnázium, Kolozsvár, 1906
29 tione nunquam ita emersisse, ut inter Status Transilvaniae nume- raretur. §. 39. Id nemo rerum peritus negaverit, in genere Valachica diversis temporibus multos fuisse, qui ingenio, virtute bellica, prudentia civili, doctrina, aliisque dotibus sic excelluerint, ut ad dignitates in Rep. tam Sacra, quam profana pervenirent, familias- que nobilissimas propagarent, et factis egregiis eas illustrarent. Fu- erint ex genre Valachica orbi Joannes Hunyadi, Mathias Corvi- nus, Nicolaus Olaus, multique alii viri maximi, sicut vult Auctor Libelli Supplicis: id ad hanc deliberationem non pertinet. Non enim quaeritur, an ex Valachis aliqui inclaruerint; sed an gens Valachica instar aliarum Nationum, habuerit in Transilvania, jura Status publici, et legislativae potestatis aliquando particeps fuerit. §. 40. Cum gens Valachica nec ad Unionem cum aliis Na- tionibus unquam accesserit1 2 nec ad Comitia, quae crebro haberi solebant vocata sit, nec ad onera patriae ferenda instar aliarum Nationum concurrerit,3 perspicuum est illám in Transilvania nunquam fuisse Nationem Legislativae potestatis participem, nec uti alias Nationeş, ad statum publicum pertinuisse. Hinc per tot sae- cula in plurimis Comitiis, nec Delegaţi Nationis Valachicae, nec eorum subscriptiones, uspiam apparent: nullae Litterae Convoca- toriae ad eos missae. Valachorum nec Magistratus proprii, nec Sedes, aut Comitatus, nec Comites, aut Judices peculiares repe- riuntur. §. 41. De caeterarum Nationum etiam antiquiorum, in Hungária quidem Bissenorum, Cumanorum, Jassorum; in Transilvania Siculorum, Saxonum juribus, immo de ipsarum adeo parva- rum civitatum, seu communitatum Hunyad, Zetalaka, Oldfalu pri- vilegiis exstant documenta: solum de Nationis Valachicae velut peculiarem Nationem, et regni Statum efficientis juribus, ac privi- legiis nullum prorsus idoneum documentum vel in legibus, vel in Regum aut Principum Decretis, ac Litteris, vel in Historicis invenitur. §. 42. At contrarium invenitur in omni monumentorum genere, nempe Valachos in Transilvania semper fuisse obscurae conditionis, inde a conditi Regni Hungarici initiis. Quin siquis evolvat Comitiorum articulos, et diplomata, ac Historicos legat; ea de Valachis Transilvaniam incolentibus inveniet, quae invitus 1 §. 30. 31. 2 §. 32. 33.