Katolikus Főgimnázium, Kolozsvár, 1906

22 genio suo depromsit. Sed utramque refellit Anonymus, ex quo patet, quod, si veteres Hungari aliquam gentem in societatem suam admisissent, ea sic juraverit, ut etiam Hungari eidem jura- verint: mutuum fűit juramentum. Sic recepti sunt in societatem Cumani, apud eundem Anonymum, cujus verba sunt: quod Cumani verba dixerunt Almo Duci, fide juramenti more paga- tiismo firmaverunt, et eodem modo etiam Dux Almus, et sui Primates eis fide se, et juramento obstrinxerunt.1 Alter gentis alicujus in societatem recipiendae modus fuit, eandem in societa­tem militiae Hungaricae cooptare, qui honor fuit amplissimus, quum tota gens Hungarica esset militaris, nec alios tune regni, quam belli socios nosceret. Hoc modo Siculos in societatem ab Hun- garis admissos esse discimus ex cap. 50. ubi Siculi, qui primo erant populi Attiláé Regis, dicuntur Hungaris obviam pacifici venisse, et mox cum eisdem contra Ducem Bihariensem pugna- visse. Tuhutum autem, et primores Hungari Blachis non jurarunt, sed hi solum Tuhutumo fidem suam, velut subditi, Domino suo obstrinxerunt:1 2 neque Hungari ex Blachis milites legerunt; ade- oque nec in societatem Reip. quae tune tota militaris erat, eos receperunt. An autem Hungari ob metum ancipitis belli Blachis honorem societatis detulerint, facile intelligitur ex eodem Ano- nymo, apud quem Ogmand narrat,3 quod habitatores terrae Ultra Silvanae viliores homines essent totius mundi, quia essent Blachi, et Slavi, qui alia arma non haberent, nisi arcúm et sa- gittas, et Dux eorum Qelon minus esset tenax, nec haberet bo­nos milites circa se. Quum Hungari hoc judicio, et animo fuerint erga Valachos, uno praelio profligatos; eos ex metu, societatem Reip. militaris admissos fuisse verisimile non est. Populos lingva, et moribus diversos, belloque devictos in servitutem redigere so­liţi sunt veteres Hungari.4 Quare dubium nullum est, Valachos tempore adventus Hungarorum tarn contemtos, unico praelio vic- tos, lingva et moribus sibi dissimiles, ab Hungaris in subditorum conditionem fuisse redactos. §. 25. ln hac fere conditione permanserunt Valachi in Tran­silvania ad nostram usque aetatem, qui prout ratio temporum fere- bat, in vicinas regiones, Transalpinam, Moldáviám, et Hunga­1 Cap. 10. 2 Cap. 27. 3 Apud Anonym, c. 25. 4 CI. Pray DIss. 7. §. I. p. 128.

Next

/
Thumbnails
Contents