Katolikus Főgimnázium, Kolozsvár, 1897
16 a szegényebb sorsú alsóbb osztályú iskolai ifjúság számára a nemesek convictusát és a Sz. Józsefről nevezett finevelőt és mind a kettőt a jézsuiták felügyeletére bizza. (1. f.) Ez alapítvány-levél a következő: Nos Stephanus DEI Gratia Rex Poloniae, Magnus Dux Litwaniae, Rwssiae, Prwssiae, Masowiae, Samogiciae, Kiowiae, Voliniae, Podlachiae, Livoniaeque etc. Dominus Nec non Transsilvaniae Princeps. Memoriae commendamus tenore praesentium Significantes quibus expedit universis. Quod Nos pro nostra imprimis in Deum Opt. Max. pietate, quam rebus omnibus potiorem Semper ducimus, deinde pro ea cura et Studio, quod in promovenda religione Ghristiana libertissime impendimus, postremo peculiari etiam quodam gentis nostrae Ungaricae amore incitati, nihil hactenus earum rerum, quae ad provinciáé nostrae Transsilvaniae cul- tum, ornamentum, commodumque spectare arbitrati sumus, reliqui feci- mus. Dedimus siquidem ante omnia operám, ul Juventutis in pietate et honestis disciplinis, ex quibus omnis humanitatis ratio petilur, instituendae gratiae, complures doctj et pij Viri ex Soeietate Jesu in illám pátriám se eonferrent, Sedes ibi figerent, ludos aperirent, et depulsa sensim barbarie, quae injuria temporum irrepserat, maxima hominibus illis com- moda importarent. Ad que omnia eo rectius instituenda, atque perfici- enda, amplissimum ijsdem Patribus Societatis Jesu Collegium attribuimus et fundavimus, Sumptus eis necessarios suppeditavimus, Scholas aedifi- cavimus, ac omnibus in rebus eorum usibus abunde prospeximus. Quibus ita ex ordine provisis, illudque nobis omittendum non fuit, quin ingenuorum adolescentum et iuvenum studijs addictorum frequentiam, ceu segetem quondam uberem produceremus eamque sumptu nostro, ad spem pietatis et litterarum laudis continue aleremus. Cum itaque ad hoc tarn praeclarum opus promovendum aequas nobiseum rationes Beatis- simus in Christo pater et Dominus Dominus Gregorius deeimus tertius Pontifex Maximus, pro sua in gentem nostram Ungaricam charitate et liberalitate, ferendas constituerit, praedicto Collegio Societatis Jesu, Clau- diopolj in Transsiluania, una cum Scholis jain erectis, Seminarium quoque Juvenum et Nobilium et plebeiorum, qui nempe ob tenuem eorum for- tunam ingenium litteris excolere non possent, adjicimus, ea forma, modo et ratione, quam in Septemtrionalibus aliquibus provincijs, Reverendus pater Antonius Possevinus Societatis Jesu, qui nomine eiusdem Summi pontificis, tum de alijs, tum de hac re ad nos missus solitus est con- stituere, et quam hoc quoque loco ordinabit et constituet; ad quos Sumptus annuos mille ducatorum Aureorum Ungaricalium summám, ex censu Cathedratico pastorum sive plebanorum Saxonum Transsiluanorum perpetuo conferimus et adijcimus, ea lege, ut haec pecunia collata cum pontiflcia, per eos, quorum curae committetur, ad solos tantum Stúdiósáé iuventutis egenae scilicet, et ope indigentis usus victusque rationem convertatur, et integre semper ac bona fide erogetur. Caeterum tibi fideli nobis dilecto Magnifieo Ladislao de Sombor Consiliario nostro, et aren- datori decimarum nostrarum Transsilvanensium, alijsque in hoc officio successu temporum constituendis, modernis scilicet et futuris per prae-