Katolikus Főgimnázium, Kolozsvár, 1897

12 iram aditu ex Ungaria, Polonia, aliisque locis frequenti; Collegium Societatis IESU instituere. Qua de Família Societatis Jesu eo potissimum nomine suscepta Nobis est Cogitatio: quod teslatuni iám illa, apud omnes tere Populos Christianos fecerit; de suo praeclaro, utilique, in Ecclesia, et Republica Institute, et Munere, quo ex praescripto Ordinis sui, tarn Bonis, huma- nioribusque Literis, et Disciplinis omnibus; quam Moribus bonis Iuven- tutem imbuere, et erudire; Et tarn in Ecclesia, quam Scholis, piis Mi- nisteriis, Studiisque (quibus, assiduo, eius Societatis Patres incumbere debent) Ingeniorum cultui, et Animorum saluti, studere tenentur. Quare Nos, respectu et causa istius Muneris, praedictae Societatis Jesu—quod cum pietatis, Religionis, ac bonorum Morum propagatione, ab ea praestari debet; Pro Nostra, in Religionem, Humaniores Literas, et ipsam Provinciám nostram Transylvaniae (cuius saluti, Utiiitati, ] Iu- manitati, ac Ornamentis, consulere hac in re voluimus) ex certa scientia Nostra, animoque bene deliberato, et maturo consilio: IN JESU CHRISTI, DOMINI NOSIR1 SACROSANCTO NOMINE, in Civitate nostra Claudiopolitana, alias Kolosvdr nuncupata; Collegium Societatis Jesu Fundamus, Facimus, Instituimus, Ordinamus, et Erigimus, et Bonis, Redditibusque infra scriptis afficimus. Quam Fúndationem, per- petuis futuris temporibus, et in omne aevum, valere volümus. Attribuentes, praedictae Societati Jesu (accedente Authoritate Apos- lolica) Monasterium desertum, olim Ordinis Franciscanorum Fratrum, liberalitate Regum Hungáriáé erectum, in platea Farkas-Utcza, muro Civitatis contiguum, cum Templo, Hortis, Arois, Turribus, atque adeo Locis omnibus circumjacentibus, iuxta Moenis Civitatis; in quorum usu, ac Possessiono, praedicti FF. Franciscani antiquitus fuerunt. Praeterea Dornum proximam, in quo olim Reljgiosae Virgines habitabant; ut in ea schola aedificaretur, cum omnibus rebus, ad eam, quomodocunque pertinentibus. Liberando eadem loca, et ipsam Societatem Jesu, ab omni Jurisdictione, onere, et servitute Civili: Causarumque secularium, et earum, quae Fori Ecclesiastici non sunt, notiorum; tantuin Illuslrissimo praedicto Fratri Nostro Charissimo, reliquisque successoribus nostris reservantes. Ut verő isti Collegio, a Nobis, ut supra dictum est, inslituto; nec ad Jura, Ornamenta, Praeeminentias, ad Consuetudinem reliquarum, in Orbe Christiano Aeademiarum, quidquam desil; ex Regia Nostra singulari Gratia, vigore praesentium statuimus et decernimus; ut qui, in humaniori- bus Literis, Haebreis, Graecis et Latinis, cum laude versatus fuerit; et postea, ad alterutrius Facultatum, sivo Theologiae, sive Philosophiae fastigium Iudicio Collegii pervenire voluerit, ad Gradus et Baccalaurea- tus et Magisterii et Doctoratus promoveri possit. Quae quidem promotio, tanlum dein Juris, Dignitatus, Praeemi- nentiae, et Ornamenti habeat; quantum istiusmodi promotiones, in Italiae, Galliae, Hispániáé, et Germaniae Aeademiis, de Jure et Consuetudine habere solent, et possunt. Quo(J ut Authoritate quoque Pontificis Maximi sanciatur; et Privilegia iustao Universitatis, hoc Col­legium omni ex parte oblineat; apud Sédéin Apostolicam contendimus. Pro Societatis autem ejusmodi sustentatione; Abbatiam Beatissimae

Next

/
Thumbnails
Contents