Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 1 (Budae, 1852-1856)

Mantissa

718 aenigmatis hujus Wampyrici Belgradiensis solutionem perpetuo revera deside­rabuntur. Interim vero licet plures viri eruditi exteri, ut statim monueram in inter­pretandis Warnpyrorum horum phoenomenis aetate illa ad ravim usque desuda­verint, ut vel maxime ex solo Commercio liter. Norico anni 1732 patet lucu­lentissime, — neminem tamen, ut quidem opinamur, curatius de his Hungá­riáé Wampyris unquam disseruisse — quam: Marchionem d’ Argens: dans les Lettres Juiues Tom. V. epistl. CXXV. — qui omnino legi meretur. — B) Buchholtz Georgius: Observationes partim medicae pariim philosophicae rerum naturalium — Annalibus physico-medicis Vratislaviensi- bus intertextae: Observatio 6). De cadavere mulieris tabe enectae, manu carnificis igni cremato, quod illa Wampyrismi esset suspecta. Tentamen XXVIII. pag. 635 : Cadavera mortuorum, Wampyrismi labe infectorum, ut ab indocta plebe credebatur, praeter vicinas nobis provincias, in nostra quoque Hungária, ef­fossa et igni subinde cremata passim in eruditorum scriptis legimus; magna imprimis animorum contentione res haec inter medicos et philosophos ad nau­seam usque agitata est circa annum labentis Seculi trigesimum secun- d u m, dum quaedam de Hungáriáé Wampyris cum strepitu publicarentur histo­riolae, ut id ex Commercio praeprimis Literario Norico anni 1732 cum ennu- meratione Scriptorum „de Wampyrismo seu Masticatione mortuorum“ typis publicatorum, uberius cuique legenti innotescere poterit. Morbum hunc depra­vatae imaginationis post tot tantosque viros, immortalis Swieteniii* in Tra­ctatu de Wampyris, Viennae anno 1755 edito egregie admodnm recentissime explicuit, elfecitque id salubri dato consilio: ut iis auctoritate publica regia ex animis indoctorum hominum, vana illa opinione imbutorum excuteretur adeo feliciter, ut ejusmodi nugarum vix amplius intra Patriae limites audiatur. Eruditissimus quidem Calmet ut id saltem adjicere liceat, in ,,Historia Warnpyrorum“ anno 1745 primum publicata, Wampyros in Hungária, Polonia, Silesia et Moravia nonnisi a 60 inde annis invaluisse adserit — at de Hun- garis, quibus vernaculo sermone Lidértz vocatur — contrarium sane edoceri potest, quod cum insigni animi dolore facimus ex Claris. Petri Melii Ju­hász V. D. Ministri Debreczinensis: Dialogis Christo, S. Fetro, S. Paulo et Papa collocutoribus. Debrecini anno 1570 in 8. plag. 8. edi­tis. — Talem venerandum Antistitem nostrum formasse quaestionem lego cum subnexa ad eam Responsione, utramque et loquendi et scribendi ratione aevi illius usitata expressam: P. Vagyon azért Li dér ez, megtestesült ördög, ki v ét­ke zic az e mb er ec kel p ar asznaul? Ch. A Satan lelki alat, teste ninczen, soha ö élő testet szaporodó ter­mészetet fel nem vehet, soha ördögiül nem fogathatnac az azzonioc, mert nincz arra való teste, bele búik az emberbe, baromba, de akor, mikor én enge­dem : Azért a Satan czak a buia és parászna termézetöieket gerieszli az ö tü­zes nilaival a parasznaságra, tetteti mintha valami Szemelliel buijalkodnanac de czac czalarkodic. 2. Cor. 12. Eph. 6. A Lidércz azért isten ostora, buijasagnac büntetéssé, a vérnek és bui- jasagnac megindulása az emberbe, az szaporodó magnae traduxnac megara- dássa, nem ördöggel való koslatas, hanem ördög által istentől való büntetés

Next

/
Thumbnails
Contents