Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 1 (Budae, 1852-1856)

Regimen Geysae II. regis - Regimen Stephani III. regis

23 Causa 16. Quaestio 1. Can. 68. Liberum est Clericis, decimas Monachis concedere. Quoniam quidquid habent Clerici, pauperum est, et domus illorum omnibus debent esse communes, susceptioni peregrinorum et hospi­tum invigilare debent, maxime curandum est illis, ut de decimis et oblationi­bus , Coenobiis et Xenodochiis qualem voluerint et potuerint sustenta­tionem impendant. Causa 27. Quaestio 1. Can. 4. Ex quolibet sensu corporis mulier corrumpi potest. Nec aliqua putet se posse hac excusatione defendi, quod inspici ac probari posset, an virgo sit; cum et manus Obstetricum et oculi saepe fallantur, et si incorrupta inventa fuerit virgo ea parte, qua mulier potest esse, poterit tamen ex alia corporis parte peccasse, quae cor­rumpi potest, et tamen inspici non potest. Certe ipse concubitus , ipse ample­xus, ipsa confabulatio et osculatio et conjacentium duorum turpis et foeda dor­mitio, quantum dedecoris et criminis confiteatur? — Can. 5. De eodem. (Investigatio mediantibus Obstetricibus.) Quodsi poenitentiam hujus illiciti concubitus sui egerint, et a se invicem recesserint, inspicia n tu r iterum virgines ab Obstetricibus diligenter; et si virgines inventae fuerint, accepta Communione ad eccle­siam admittantur. ... Si autem de eis aliquae corruptae fuerint etc. Can. 29. Si mulier probaverit, quod a viro suo nunquam cognita fue­rit , separetur. . . . Vir et mulier, si se conjunxerint, et postea dixerit mulier de viro, quod non possit coire cum eo, si potest per verum judicium probare, quod verum sil, accipiat alium. Causa 28. Quaestio 1. Can. 13. Cum Judaeis nec manducandum, nec habitandum, nec ab eis medicamentum accipiendum est. Nullus eorum, qui in sacro sunt ordine, aut laicus azyma J u d c o- rum manducet, aut cum eis habitet. aut aliquem eorum in infirmita­tibus suis vocet, aut medicinam ab eis percipiat, aut cum eis in balneo lavet. Si vero quisquam hoc fecerit, si Clericus est, deponatur; si Laicus, excommunicetur. Causa 30. Quaestio 1. Can. 7. iVon separetur ab uxore, qui necessitatis causa filium suum baptizavit. . . . Nam hoc baptizandi opus laicis fidelibus juxta canoni­cam auctoritatem , si necesse fuerit facere, libere conceditur.... Quaestio 5. Can. 7. Quare foeminae velantur, dum maritantur. . . . Item, quod in primis negotiis annulus a sponso sponsae datur; fit hoc nimirum vel propter mutuae fidei signum , vel propter id magis, ut eodem pignore eorum corda jungantur. Unde et quarto digito annulus idem inseritur, quod in eo vena quaedam ut fertur, sanquinis, ad cor usque perveniat. Causa 32. Quaestio 7. Can. 25. Ob infirmitatem vel damna corporis conjugia solvi non licet. Hi, qui matrimonium sani contraxerint, et uni ex duobus amentia,

Next

/
Thumbnails
Contents