Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 1 (Budae, 1852-1856)
Regimen Stephani I. (Sancti) regis
8 Caput 25-um. De raptu puellarum. Si quis militum impudicitia foedatus, puellam aliquam sine concessione parentum sibi in uxorem rapuerit; decernimus puellam parentibus reddi, e t- iamsi ab illo aliqua vis sibi illata sit: Et raptor decem solvat juvencos pro raptu, licet postea reconcilietur parentibus puellae etc. Caput 26-um. De liberis, fornicantibus cum ancillis alterius domini. Ut liberi suam custodiant libertatem incontaminatam: volumus illis ponere cautionem, ne cum alienis fornicentur ancillis. §. 1. §. 2. Si quis autem improvidus hanc cautionem transgrcdiens, fornicaretur cum ancilla alterius, et ancilla conceperit de eo, et parere non poterit, sed in partu morietur; componat eandem cum alia ancilla. §. 3. Servus quoque alicujus, si cum ancilla alterius fornicatur; decalvetur et depiletur: Et si ancilla de eo conceperit, et in partu moriatur, servus venundetur etc. Caput 31-um. De strigibus. Si quae Striga inventa fuerit, secundum judicialem legem, deducatur ad Ecclesiam, et commendetur Sacerdoti ad jejunandum, fidemque discendum: Post jejunium vero domum redeat etc. Caput 32-um. De maleficis, veneficis et sortilegis. Ut creatura Dei ab omnium laesione malignorum remota, et a nullo detrimentum sui passura maneat, nisi a Deo, a quo augmentatur; secundum Decretum Senatus statuimus, ad magni cautionem terroris veneficis et maleficis: ut nulla persona , maleficio aut veneficio , quemquam hominum subvertere a statu mentis, aut interficere audeat. §. 1. Ast si quis, vel quae, posthac haec praesumpserit, tradatur in manus maleficio laesi, aut in manus parentum ejus, secundum eorum velle, ad judicandum. §.2. Sivero sortilcgio utentes invenirentur, ut faciunt in cinere et his similibus; ab Episcopis flagellis emendentur. Caput 48-um, De eo, qui gladio percussus vulnus accepit. Si quis vero gladio vulneraverit aliquem, et vulneratus de e*dem vulnere sanus et incolumis evaserit; homicidii compositionem (id est: Juvencis 110 semet redimat) vulneris illator componat. (Corpus Juris Hungaric i.) In usum Iluiignroruin Itoniam peregrinantiiiui, Ravennae llonasleriiim §. Petri fundatum. Xenodochiale. Anno 1037. Stephanus, Dei gratia, Ungariae Rex. Venerabilibus Viris Abbatibus, et Conventui monasterii S. Petri ad vincula, quod in territorio Ravennae situra est, et eorum successoribus in perpetuum. Quoniam . . . praefatum monasterium vestrum . . . construi fecimus . . .; id circo nos decet illud regali munificentia honorare; ac vobis et vestris posteris providere, quod ideo in ipso monasterio servire possitis, peregrinos Ungaros, ac nuncios nostros charitative valeatis t r a c t a r e etc, *) (Fejér Cod. Dipl. T. I. pag. 331—332.) *) In i s t o , prout et in ceteris , superius recensitis Hospitalibus Hungari pere- grinantes non solum ah itineris longinqui fatigiis fessi, necessario esn et potu, verum, m orbo r u in qualicunque genere pressi, quoque solertem c u r a m rn e d i- c a m nacli sunt. — A u l Ii u r. —