Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 1 (Budae, 1852-1856)
Rei Sanitatis Hungariae
tation e ductos — in decisionem causarum, Medicinae peritiam poscentium — Medicos quoque in Foro consultavisse. En praeter Politiae sanitariae continuum usum et ulteriorem evolutionem, causarum quoque forensium „medico-legalis definitio“! Cyclus IV. ab Anno 1626—1724. Potentium Turearum armis plurimum subjugata, internisque turboribus agitata infelix Hungária — et salute publica et recto regiminis ordine orbata exstitit! Obtutu prioris, formidolosissimi morbi, sibi adusque saepius perniciosi fomitem „quasi alere“ arta, eundem quoque finitimis Austriae communicavit Provinciis; quarum in tutamen „consilio medicorum“ providae ratae Praecautiones, Summo Imperatorum ac Regum Nomine, domi forisque firmiter tenendae praeceptae sunt. Quod ad postremum attinet: paterna Regum solicitudine jam in suffulciendum publici statum providissimae „Patriae Leges“ sancitae, jam in tutiorem Justitiae exeeutionem „Constitutiones criminales“*) latae sunt; a d 1 e c t o quoque in Forum Medico „tamquam fido Judicum Consultore.“ — En Medicina publica utraque sua parte, — vindicata, necessitatis gravitate, meritissima sui agnitione —, in publicae Administra- tionis „Officiorum“ seriem legalem sensim evecta! vigente fassionum eliciendarum methodo „Tortura“ pulcherrimum simul et humanitatis et justitiae monumentum omni aevo perennius e o sibi firmavit: quod, tam aegrotantem tormento subjiciendum reum cautius leniusque torquendum, — quam et ad crimina diversa vitam incolumitatemque civium ferientia quoad indolem, gradum variosque insuper respectus plene cognoscenda, justeque judicanda — Medicos „ut fidos Judicum consultores sociosque“ sanctione legali constituerit. — Author. — v) Ferdinandi III. Imp. ac Regis ddto 30. Decembris 1656 in usum cunctarum Pro - vinciarum austriacarum atque insimul eodem die „verbali in idioma lati- num translatione“ in usum quoque Hungáriáé publicatae. — Constitutiones has Hungari in „Corpus Juris“ suum assumtas , denominatione „Praxeos criminalis“ tamquam proprium — recentissimos usque in dies firmiter tenebant. — Author. — *