Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Caroli VI. imperatoris et regis

88 Comitatus Pestiensis praecludatur. Contumaciarum erectio Kecskemethini. Conci. Cons. die II. Julii 1738 (In seq. M. R. ddto 7. Julii 1738.) Erumpente Szegedini et Szabadkae contagiosae luis malo, ad avertendum illud ab aliis Regni hujus Hungáriáé partibus, Sua Majestas SSma clementer et paterne ulterius prospicere cupiendo, apud comitatus Csongra- diensem, Bacsiensem et Pesthiensem benigne disposuit, ut servata mutua cum Commendante Szegediensi correspondentia, intra Tybiscum et Danubium ab oppido Csongrad nominato incipiendo, versus B a j a m, cum exclusione praevio modo infectorum jam locorum, linea ducatur; ne quis ex partibus et locis ultra ejusmodi lineam versus Tybiscum et Danubium sitis in comi­tatum Pesthiensem et per hunc ulterius venire permittatur; domus item contumaciae erigantur, ac v i a po stari a versus exercitum ducens designetur; in civitate autem Pesthiensi, aliisque locis in quibus sta­biliti trajectus per Danubium et Tybiscum habentur, nec non in aliis locis via­tores et transeuntes non alii, quam qui ex partibus non infectis veniunt, su- perindeque fidedignis passualibus literis muniti fuerint, promoveri et transire permittantur et publicae nundinae non celebrentur. . . . DatumPosonii ut s. 103. Pestis in comit. Hunyadiensi repullulat. Conci. Cons. die 15. Julii 1738. '(In seq. M. R. ddto 11. Julii 1738.) Contagio pestis in Transylvania et signanter in comitatu Hunyadiensi et circa C i 1) i n i u m repullulante, omnes praecautiones neo adurgentur. — Linea Csongradino a Tybisco usque Bajam ad Danubium vigiliis serio munienda, ne malum in comitatum Pe- stiensem et ultro serpat; pecuaria fora, annales nundinae abrogantur; salis distractio Szegedini sistitur , et nulla pecora, nullique homines per trajectum ibidem mittantur, reliqui vero omnes usque influxum Tybisci ad Danubium quo ocyus abrogandi, excepto illo per Danubium ad Szal ankament habito, optime instructo. 104. Contumacia in Kecskemétit. Conci. Cons. die 29. Julii 1738. Ad sistendam pestis ulteriorem propagationem ex partibus Hungáriáé in­ferioribus intra Tibiscum et Danubium sitis, transitus Pestinum et ultro nonnisi per K ecsk e m éth conceditur, ubi Yice-Comes aliquot idoneas domos, pro servanda in illis contumacia, mansioneque hominum eatenus requisi­torum necessarias designare,—inque illis dictos necessarios homines et signanter fidum Commissarium, qui omnibus ad Kecskemétit venientibus diligenter attendat, et a locis infectis venientes inde repelli faciat; alios vero, qui nimirum ex partibus inferioribus intra Danubium et Tybiscum sitis, et praeattacta ex ratione suspectis veniunt, ad subeundam contumaciam admittat; hac vero debite expleta, Pesthinum ituros fidedignis passualibus muniat, et alias etiam hocce negotium ejusdem curae concreditum omni attentione et vigilantia pertractet, constituere, eidemque diligenter attendere; — magistratum porro civitatis Pe- sthiensis, ut ex saepefatis inferioribus partibus venientes, non alios, quam qui memorati Commissarii passualibus literis muniti fuerint, Pestinum intromittat, et inde ulterius pergere sinat, serio et distrietim monere;—tandem vero quoque 103.

Next

/
Thumbnails
Contents