Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Caroli VI. imperatoris et regis

68 collidantur, praetensa autem incusatio ad e’incendam contra Magistratum ci­vilem interessentiam haud suffecerit, et ’d ideo etiam in reflexionem summi re­quiret, quod visitationem apothecae et examen provisoris ejusdem, nonma- gistratuales, verum disinteressati (uti dispositum jam est) medi­cinae Doctores peficere et possent ac deberent. Ideo Dilectioni et Fidelitatibus Vestris benigne committendum esse du­ximus , ut ab adhibendis hoc in passu Comitatus deputatis penitus abstrahant, ac id duntaxat, quod in reliquo ordinatum exstitit, videlicet, ut praeattacta v i- sitatio, et examen per disinteressatos medicinae Doctores in praesentia Magistratus civici deputatorum (uti alibi etiam moris est) debito modo instituantur; observati in uno aut alio defectus corrigantur, et relatio desuper per Doctores et magistratuales Deputatos subscripta, cum annexa opinione: quid circa unum et aliud ulterius ordinandum esse putent, et an De- breczini aliam adhuc Pharmacopoeam erigendi necessitas adsit, Con­silio huic nostro Regio Locumtenentiali submittatur, in effectum deduci curent. Datum Viennae ut s. m2. Apothecae duae sublatae Posonii, adhuc per annum subsistere possunt. Conci. Cons. die 5. Octob. 1736. (In seq. M. R. ddto 11. Sept. 1736.) Sua Majestas SSma ex speciali gratia et clementia Christiano Walter et viduae Joannis condam Schwarz in hac lib. et regia civitate Posoniensi Phar- macopoearuin civilium possessoribus unum adhuc integrum annum, a futura 1. Januarii computandum, ea modalitate benigne concessit, ut medio tempore cuncta sua materialia et medicamenta, sive in loco, sive aliorsum, quocunque velint, distrahere satagant; fmito autem hocce termino apothecae ipsorum, ci­tra ulteriorem moram et cunctationem occludi debeant. Hinc ex benigno Suae Majestatis Mandato Magistratui liberae et regiae civitatis Posoniensis id ipsum pro observatione, ac ut ordinario civitatis Phy­sico , dictisque civibus hancce benignam Suae Majestatis Resolutionem pro ipso­rum notitia et directione significet, intimari. Datum Posonii ut s. 83. Ines pecorum i« possessione Kopcsán et oppido Holies. Conci. Cons. die 18. Januarii 1737. (In seq. M. R. ddto 15. Januarii 1737.) Pecorum, lue contagiosa intereuntium cadavera non sub dio haerere aut fluviis in­jici permittantur, verum, observatis prioribus hoc in puncto ordinationibus de an. 1731 et 1735 profundius terrae inhumentur; transgressores autem serio puniendi. 84. Epidémia in Regno Poloniae. Conci. Cons. die 26. April. 1737. (In seq. M. R. ddto 17. April. 1737.) Ad antevertendam, ex morbis, genere epidemicis in Regno Poloniarum grassantibus contagionem , clementer committitur; quatenus circa confinia Silesiae Poloniam versus medio militiae nationalis, et quidem quingentorum ad Tybiscum, et centum capitum equestris ordinis ad Danubium locatorum; ex parte vero Regni Hungáriáé, medio Co­mitatuum Poloniae Regno adjacentium, passus inibi habiti et in Poloniam ducentes se­dule custodiantur, ad praepediendum praecipue cum mercibus infectioni subjectis con­tagium ac commercium.

Next

/
Thumbnails
Contents