Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)
tissimarumRegis sollicitudinum, nomine „Mandatorum vel Rescriptorum Regiorum“ venientium mediate definita fuerant, — horum quoque sciagraphiis. Verum tamen, cum praeter et ultra nunc memorata Conclusa Consilii, vastissima in Rei Sanitatis area: servandae nimirum et communis Civium incolumitatis, et jurium legalium, praerogativarumve naturalium, nec non publici consortii tuitionis — jam Leges Patriae, jam Fororum judicia, jam diversarum bono publico dicatarum Institutionum fines — apprime concurrunt; cunctorum quoque horum consectaria in complexum thematis assumta, propriis suis cum Indiciis, pari plane memoratis Conclusis ratione, pertractantur. Cunctis ergo nunc recensitis in Objectis, servata univer- sim ubique styli et contextus genuitas est; exceptis deficientium Originalium, ideove typo minuto „in extractu“ datorum casibus. Lustrata Operis serie, nonnulla quidem, obtutu primo tamquam specialia, vel et ad thema minime spectantia Objecta consultius omittenda censebis; ast — perpenso eo, quod incunabulorum imprimis Excelsi Dicasterii temporibus, scopo: jam praecavendorum certorum communi Sanitati minantium eventuum, jam instaurandarum salutarium institutionum — de casu in casum peculiaria Normalia rarius condita fuere, potiusve singularium, semel superatorum thematum methodus, homogeneis in occursubus „normae decidentis“ instar serviebat; —similium itaque objectorum deductionem proprie practicae rationis augmento dicatam habeas. Iterationibus unius ejusdemque objecti, imprimis nil novi inducentibus, provide omissis, vel tantummodo indicatis; — sic quoque certarum Ordinationum praegresso jam tempore inductarum allegationibus ad subsequentis finitae deductionis momentum relegatis— grandiori Operis moli obmotum est.—