Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Caroli VI. imperatoris et regis

51 Poloiiis cum fidedigiiis passualibus ingressus in Hun­gáriám concessus. Conci. Cons. die 30. Martii 1734. (In seq. M. R. ddto 24. Martii 1734.) Polonis, fidedignis cum passualibus a Legato in Polonia existente provisis, in Co­mitatum Arveusem et alios quoque Comitatus refugii causa intrare et morari admissum. 65. culii istius Regii fideliter servivisset, et perstitisset; Tandem vero senio con­fectus, sub onerosissimo Capitaneatus Civitatis istius officio, contabescendo, in ipso quasi serviendi studio, diem obiisset supremum. Quo factum deinde, ut tu­tores mei, videndo, quod tonstrina parentis, mihi misero orphano, et vix 14. annum eotum attingenti , asservari nequiret , eandem alteri chyrurgo loci hujus divenderent ; me vero pro adiscenda arte chyrurgica Berolinum exmit- terent , ubi etiam non solum tyrocinii annos fideliter explevi, verum etiam ex- post majoris experientiae gratia pro chyrurgo castrensi copiis Serenissimi Regis Prussiae meinet dedendo, eodem officio per octo integros annos laudabiliter sum defunctus, ac medio tempore etiam Collegiis Anathomices et Chy- rurgiae, Regis sumptibus copiose tractari solitis, meam impendi industriam; Interim subintellecto eo, quod Posonii tonstrina relictae Henrici Schultz venum exponeretur, eandem medio fratris mei Joannis Michaelis Schwartz, medicinae Doctoris et hujus loci Practici, cum praescitu, et annuentia tum Amplissimi Magistratus, tum etiam contubernii chyrurgorum, mihi comparari, quam tamen antequam ego Berolino huc pertingere valuissem, adeoque inaudito me, Joannes Conradus Remer, civis et supernumerarius chyrurgus, sub praetextu et ob­tentu eo, quod ipsi in simili casu vacantes tonstrinas, prae aliis emendi fa­cultas Magistratualiter concessa haberetur , iterum effecit suam, adeoque ego de istis nihil praesagiens, dum bona fide stationi meae in Brandeburgia valedi­xissem, et huc Posonium appulissem, me praeter omnem spem intentione mea frustratum esse deprehendi, ac nihilominus, ne in accessu statim Magistratui Posoniensi me odiosum redderem, nec tamen omnibus fortunae mediis destitue­rer, factum silentio praetermisi, et e contra pro conferenda solum mihi Super- numerariatus qualitate demisse institi, ubi Magistratus quoque Posoniensis, per­pensis per me allegatis rationibus et motivis , me non solum die 30. Decembris 1733 in Civem suscepit suum, verum etiam Supernumerariatum, nemine eatenus contradicente, modis et formis in accluso hic sub Litera A) uberius expressatis mi­hi contulit et designavit. Accidit tamen, ubi dum conditionibus in praeadducto In­strumento mihi impositis satisfacere intendissem, consequenter Examen superare, et contubernio, qua supernumerarius, incorporari facere intendissem, iidem Con­tubernales chyrurgi, spreta Magistratuali resolutione , me ab examine, et con­sequenter etiam in contubernium suum subsequenda incorporatione arcerent, excluderentque de praesenti. Quia vero in omnibus bene regulatis Civitatibus et Rebus publicis ejusmodi pestilentiae tempore cum periculo vitae expositis chy- rurgis, eorundemque successoribus speciale Gratiale conferri assoleret, hac in parte vero, nec defunctus pater meus, sed nec proles illius quopiam modo con­solati fuissent, igitur merito prae aliis, de bono publico non tam bene meritis, in me justo modo reflexio habenda foret; sed et aliunde res superata haberetur per hoc, quod Magistratus Civitatis hujus in An. 1732. necessitatem Supernumerarii in suburbiis Ciivtatis hujus praeexposuisset, et eatenus Majestas Vestra Sacratissima benignissimum suum assensum praebendo, circa assumendum Supernumerarium Joannem Conraduin Remmer jam in eodem Anno 1732. clementissime disposuisset, taliterque nihil aliud superesset, quam quod Magistratus hujas pro necessario re­cognovisset , illudque Majestas Vestra SSma benignissime ratihabuisset, nunc etiam in effectum deduceretur, taliterque ego, superato examine in contuber­nium chyrurgorum, praestitis praestandis, assumerer. Et hinc Majestati Vestrae SSmae de genu humillime supplico, dignetur pro innata clementia Sua Magistratui Posoniensi benignissime injungere, quatenus dictis chyrurgis indispensabiliter im­poneret, quo superato examine, praestitisque de privilegio praestandis, me in contubernium incunctanter recipere debeant. Pro qua Gratia etc. Majestatis Vestrae Sacratissimae Humillimus perpetuoque fidelis Subditus Joannes Carolus Schwartz. A) Extractus Prothocollaris Anno Domini 1734. Die 8. Januarii. In Sachen Johann Carl Schicartiet, Bürg. Chirurgi, und Barhirers obrigheiL determiniret icorden- An­4*

Next

/
Thumbnails
Contents