Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)
Regimen Caroli VI. imperatoris et regis
46 titulis fundatum sane jus contra Chyrurgos ejusdem civitatis in eo, ne i i dem scarificationem exerceant, habere appareret. tores fienda ; quae quidem Domus hic Tyrnaviae in Comittatu Posoniensi, atque in Piatea , quae ex foro publico versus Monasterium Sanc ti Jacobi,, Fratrum Francisca- norum ducit, haberetur, inter Domos ab una Haeredum quondam Cuminy, parte vero ab alia similiter Haeredum Danielis olim Bede, contigua vicinitate situata exi- steret, supranominato Melchiori Freipergh Consortique ejusdem Marthae Pramim , ac Haeredibus eorundem et Posteritatibus utriusque sexus Ursis , Jure perpetuo , et irrevocabiliter, in et pro Summa mille trecentorum flor. Hungaricalium, quorum quidem mille et ducentos florenos defacto deponere , residuos vero florenos centum , cum ejusdem Domus terram arabilem ad se recipere voluerit, deponere debeat et teneatur ; Sub hac nimirum Conditione et Cautela, quatenus a modo deinceps perpetuis semper temporibus sit maneatque Domus Balneatorea , praememoratusque Melchior Freipergh, ejusdemque Haeredes, Posteritates et Successores Ursi in praenotata Domo Balneatorea, bonos peritos, et Artis ejusdem gnaros intertenere Balneatores debeant, sintque oBTfgati; quibus non praestitis, aut neglectis, memorataque Civitas eandem Domum Balneatoream, deposita praesenti Summa , et si quid medio tempore cum consensu incliti Senatus (extra casum incendii) in eadem extructum fuerit, pro se recuperandi, et eo facto apprehendendi habeat plenariam potestatis facultatem. Actum et datum Tyrnaviae in Domo Praetoria sub Judicatu Egregii Domini Stephani Lipoltd, die 5. mensis Februarii anno Domini 1656. (L. S.) Stephanus Szu- haj, praefatae Civitatis Tyrnaviensis Jur. Notar. b) Leopoldus Dei gratia electus Romanorum Imperator, semper Augustus, ac Germaniae, Hungáriáé, Bohemiae Rex etc. Prudentes et circumspecti. Fideles Nobis dilecti. Gravi cum querela humillime repraesentavit Majestati Nostrae Fidelis aeque noster prudens ac circumspectus Joannes Fridericus Fass ing Lib. Regiaeque Civitatis nostrae Tyrnaviensis Senator, quod licet jam pridem evolutis annis, et temporibus, Ceha Balneatorum pro majori sua directione, certa a divis condam Hungáriáé Regibus , praedecessoribus videlicet nostris felicis recordationis, pro toto Regno nostro Hungáriáé sonantia ac directa obtinuisset cehalia Privilegia , quae expost vigore benignarum Literarum nostrarum pro- tectionalium, adhuc in anno 1657 , in Archi-Ducali Civitate nostra Vienna Austriae, , suo modo ciementer"Tfffänatarum , ac omnibus Statibus et Ordinibus Regni nostri . • Hungáriáé sonantium confirmata , ac per praefatos Status et Ordines Regni, nemine contradicente, acceptata esse indubium esset; manifestae id ipsum Indorsationes, et acceptationes Regnicolarum nostrorum comprobantes. Accederet ad haec, cum Domus Balneatorea , per Vos, Fiscumque Vestrum Civitatis, vigore Literarum Fassio- nalium , adhuc in anno 1656, suo modo emanatarum, coramque Majestate nostra , in specie productarum, divendita fuisset, totum onus evictionis et defensae, cum omnibus Libertatibus contra omnes cujuscunque conditionis existentes Balneatores, Ana- baptistas , et Scarificatores , in Vos assumpta esset, sensum fassionalium ita per Nos interpretantes; Nihilominus non deessent aliqui, et vel maxime Tonsores, quibus Scarificatio privilegialfter concessa'esset, prout et Josephus Fing, qui minus Tyroci- n ium absolvendo .ÍÚ Tlebani et "Contubernium praedeclaratae artis Tonsoriae non receptus , et immatriculatus esset, et tamen contra praedeclarata Privilegia Balneatorum semet opponendo; palám et aperte Scarificationes , contra inhibitiones quoque Vestras Judiciarias exercere non reformidarent, damno , et praejudicio mentionati exponentis valde gravibus et manifestis ; Supplicando Majestati nostrae , quatenus eidem de opportuno et condigno remedio clementer providere vellemus , nec pateremur eundem justis suis Juribus improvise destitui. Cum autem justa petenti non sit denegandus Assensus. Et alioquin Privilegiorum a Divis condam Hungáriáé Regibus Praedecessoribus nostris concessorum , perque Majestatem nostram Regiam confirmatorum manutentio , nostrae Regiae incumberet Majestati, et aliunde ipse praefatus Josephus Fine, coram Cancellaria nostra Regio-Hungarica Aulica taliter se resolvendo, semet nullatenus , in artem Balneatoriam , aut jura ejusdem immittere vellet, vel intenderet, sed nec in hac Civitate nostra Archi-Ducali Viennensi Tonsoribus contra Balneatores Scarificatio admitteretur. Pro eo Vobis harum serie firmiter praecipientes committimus et mandamus , quatenus acceptis praesentibus, et rebus sic uti praefertur stantibus, seque habentibus, non obstante benigno Mandata nostro, ad sinistram expositionem ipsius Josephi Fing extradato, per praesentes tamen relaxato, saepedictum Joannem Fridericum Fassing, onera civilia his praeteritis temporibus onerose supportantem, contra quosvis, et cujuscunque conditionis homines