Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Mariae Theresiae imperatricis et regis

510 licet hunc in finem fundatorum 100,000 florenorum provisum fuit, impostorum etiam usque ulteriorem benignam Ordinationem Regiam per idem Collegium, et commembra ipsius provideri possit, ea nihilominus cum conditione, ut per id alia quoque cujuscunque Ordinis, et Status idonea subjecta ab eo, quin ad consequen­dum ejusmodi Professorum munus aspirare valeant, nulla ratione exclusa haberi velit Apostolica Majestas Sua. Quoniam vero altefata Sua Majestas benigne expendisset, quod pro obe­undis Professorum muneribus habilia, et peculiaribus tum animi dotibus praedita, cum et solidis scientiarum doctrinis imbuta subjecta requirantur, haec autem adeo rara esse comperiantur, ut reipsa quaeri debeant, et persaepe nonnisi cum sum­ma difficultate procurari queant, consequenter interessé videatur, ut subjectis / ejusmodi, si cumprimis apta, et idonea sint, de honesta, jet competente subsi­stentia provideatur . ne secus ipsos propter hujus defectum de procurando sibi Ineíiőrí vivendi modo solicitos neglectis officii sui rationibus ad alia extravagan- tia prolabi oporteat: hinc ad antevertenda haec, et similia, utque subjecta ejus­modi pro Professoribus admovenda in explendis muneribus suis eo magis conti­neri , et ad procurandam studiorum sibi concreditorum ampliorem perfectionem exstimulari possint, j3£o iisdem Professoribus, et notanter Juridicae , ac M e d i- ca e Facultatum, prout et dicto Eloquentiae, et Historiae profanae, nec non Studii politico-cameralis, velut cum initio anni hujus scholastici in toties repetita Universitate Tyrnaviensi jam introducto Professore, linguae item Germanicae, Gallicae, Saltus, et Digladiatoriae artis Magistris qualianam salaria, et respective pro his ultimis, qui non fan tum in convictibus scholares habent, sed et alios pri­vative instruere sibi admissum habebunt, pro eo dumtaxat, ut pauperiores, et pro condiscendis ejusmodi artibus et linguis, mediis destitutos gratis informare teneantur, subsidiaria auxilia Apostolica Majestas Sua benigne determinaverit, ex hicce advoluta Tabella uberius innotescet. Ne interim honori et dignitati Universitatis hujus Tyrnaviensis quidpiam deesse valeat, eandem in supremam Majestatis Suae Caesareo-Regiae, ac suc­cessorum suorum Hungáriáé Regum protectionem, curam, et potestatem assu­mens , medio Consilii hujus Locumtenentialis Regii administrandam benigne de­crevit SSma Sua Majestas; pro eo nihilominus, ut intrinseca Universitatis hujus administratio debite provideri possit, Superiorem Universitatis"Pirectorem ,xqui totum rei fi terar iae, ac studiorum negotium, prout et administrationem fundi pro Universitate hac benigne destinati concreditam sibTliabeat, relationes suasero re nata directe ad Majestatem Suam facturus, bchTgnc constituedidum ess& duxit. Et quoniam ab auctoritate, probata scientia, et dexteritate Directoris progressus et felicitas Universitatis plurimum commodi mutuare posse videretur, a cujus vi­delicet discreto judicio, et provida circumspectione res ipsa literaria, docentium item, et studentium industria, ac etiam designati fundi administratio majori in parte fructum capere deberet; ideo pro hoc munere meliori cum progressu susti- nendo Excellentissimum Dominum Comitem Georgium Fekete de Galantha, insi­gnis Ordinis sancti Stephani Regis apostolid Commendatorem, utriusque Sacrae Caesareae, et Regio Apostolicae Majestatis actualem intimum Consiliarium, Comi­tatus Aradiensis Supremum Comitem, Curiae Regiae per Hungáriám Magistrum, et per Regnum hocce Hungáriáé Aulae suae Yice-Cancellarium, pro ea etiam, qua ipsum praestanti doctrina, judicii sagacitate, ac peculiari dexteritate pollere, nec minori zelo, et devotione erga se ferri SSma Sua Majestas in comperto ha­beret, benigne denominavit\quatuor autem Facultatum, et Humaniorum Studio­rum Directores, qüös aeque in Universitate hac constituendos benigne resolvit, una cuin PröTessoribus proxime, ac ubi e re fuerit, clementer denominatura est sacra Sua Majestas, Superiori caeteroquin Universitatis Directori clementer defe-

Next

/
Thumbnails
Contents