Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)
Regimen Mariae Theresiae imperatricis et regis
505 Cordons, sufficiat, et quomodo pro casu ejusmodi praesentis necessitatis procedendum sit, quin agricultura et subditi nimium patiantur. h) Praeprimis, et pro coronide reflexe ad promotionem Cameralis servitii Nostri eo connitendum: ut in hac Mappa omnia limitanea loca adnotentur, per quae demum Commercium ex Polonia ad Nos cursum suum habere assolet. Postquam igitur 8-vo. Omnes hae circumstantiae in Mappa elucubratae, in tuis relationibus clarificatae, Nobisque omnia obtutui nostro substrata luerint, benignam Resolutionem nostram tibi citra moram intimari faciemus, teque ad eum statum collocabimus, ut postmodum id, quod oportet, illico exeeutioni mancipare possis. Quo autem haec omnia 9- no. Eo celeriorem nanciscantur effectum, Consilio Aulae-Bellico in mandatis jam datum est: ut tibi rei architectoriae militaris peritum, huicque operi perficiendo par subjectum adjungant, quem itineris comitem habiturus es ideo, ut is non modo in confectione praealtactae ideális mappae, sed etiam in delineatione plani, et specificatione sumptuum relate ad conlumaciaíia aedificia, denique in erectione eorundem adhibito omni eo subsidio, quod tu eatenus ne- cessum judicaveris, prompte ac efficaciter subveniat. 10- ino. Quandoquidem autem in hoc momentoso negotio jam diversae locales informationes Nobis sua via submissae sint, hinc eas tibi sub littera B. *) specificatas eo fine communicamus, ut easdem de loco ad locum, quem respiciunt, accurate exponendas, earum necessarium usum facias, et pro basi tuarum ulteriorum indagationum habeas, demum vero easdem penes tuam universalem relationem super tota operatione tua reproducas, in qua super iis de positione ad positionem easdem allegando, opinionem tuam depromes. Dum hasce informationes perlustrabis, uberius intelliges, quasnam Cameralis Administrator Marmaticus praeter ubicationem in contrarium fecerit re- monstrationes, quae item praeter Possessiones ad Vereczke parte ex aliqua excludendas , prout et in Comitatibus Zeinpliniensi ac Arvensi momentosae sint olunotae difficultates. Omnia haec accurate disquires, statum quaestionis ad singulum locum in praecognita ideali mappa dilucidabis, et illud, quod moram haud patitur, illico dispones; pro generali autem regula tenebis, quod citra momentosas causas in munero et ubicatione sex delectorum pro stationibus contumacialibus locorum, nulla sit alteratio facienda. 11- mo Quod erectionem domorum contuinacialium attinet: ex iisdem sub lit. B. praeadvolutis Informationibus perspecturus es, quid eatenus jam dispositum, aut disponendum propositum sit, continenter etiam illae diversae delineationes et specificationes sumtuum, quae perinde, si in delectu localis ubica- tionis nihil consultius statuendum comperiretur, in novam trutinam sumi, et tibi pro effectiva erectione domorum contuinacialium adjuncto militari Architecto proponi possunt, qui de statione ad stationem aequalem delineationem, et quantum fieri potest, certam specificationem sumtuum formabit, tibique admanua- bit generali relationi tuae horsum submittendae pro suprema ratificatione adjungendas. Porro si id , quod jam dispositum est, nulli subest reflexioni, ut id, quod jam inchoatum est, continuetur, curae habebis, et siquidem 12. Ob erogationes, quas habemus, altissimum aerarium nostrum alio— quin admodum grandi sumtu gravetur, pro tuo servitii zelo, rem ea cum aequa*) Quod hic inserere supervacaneum. — Author. —