Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Mariae Theresiae imperatricis et regis

502 # Maria Theresia etc. Cum premens modernarum circumstantiarum ne­cessitas postulaverit in Hungária et Silesia versus Poloniae atque Moldáviáé con­finia uti praecautionibus, quas status sanitatis in haereditariis Regnis ac Pro­vinciis nostris conservatio, ac eatenus requisita ob perdurans inter Aulam Rus- sicam et Portam Ottomanicam bellum providentia svadere videntur; eapropter hoc ad finem inclinante anno in Silesia jam omnes necessariae dispositiones fa­ctae sunt, sed et relate ad Hungáriám quemadmodum tibi alioquin cognitum est, diversi emanarunt Ordines, qui tamen, quia ampliores essent, negotii accuratio­rem, magisque concentratam attentionem deposcunt, ad scopum benignarum intentionum nostrarum, quo fieri valet ocyus assequendum, singulaque ea ra­tione conficienda, uti per operosam operi admovendam manum res, de qua questio est, abrupta omni mora, effective expleatur. Quo igitur hocipsum eo securiorem nanciscatur eventum, Nos in tua Nobis nota dexteritate, fidelitate ac servitii zelo clementissimam fiduciam ponentes, tibi totam in Regno Hungáriáé versus Poloniam et Moldáviám erigendarum Sta­tionum contumacialium provinciam ea lege concredendam esse decrevimus, ut: 1- ino. Solus, et citra tibi a Nobis adjungendum quempiam, seu ex parte provinciali, camerali aut aliunde Commissarium cum executione, et omni hoc in passu directione quo celerius progrediaris; demum 2- do. Absque nectenda mora, causa explendae hujus benignae voluntatis nostrae curae sedulae loco habebis, ut confinia et loca, quae paulo infra re­censebuntur, in persona oculariter revideas , super quolibet loco omnibus nu­meris absolutam relationem concinnes, terminatisque consultationibus opus si­mul , et semel in sui integritate Nobis ipsis sub involucro ad Cancellariam no­stram Hungarico-Aulicam informationis loco transmittas, per quam illud nostrae SanitatisDeputationi Aulicae transmittetur: ut quemamodum tu de omnibus quo­ad singulum locum praemissa matura expendendorum expensione judicium latu­rus es, etiam hic loci simultanee omnia, quoad omnes operationis tuae singulares partes definiri, ac demum citra obmovendas eatenus ulteriores difficultates cum reali executione progressus fieri queat; siquidem nos Cancellariam nostram Hungarico-Aulicam jam instruximus, quatenus ea ratione, et ex hoc momen­toso negotio cohaerente cum zelo progrediatur, ut adminiculo indilatae coope­rationis ex parte Consilii Aulae Bellici, Caesareae item ac Caesareo-Regiae Ca­merae Aulicae, nec non Sanitatis Deputationis itidem Aulicae omnia, semota omni mora ad suos rectos tramites dirigantur, tibique Resolutio perinde simul et sem­per, quoad universalem operationem tuam detur, ut tandem negotio huic effica­ces motus, idque ipsum in ordine sistematico dari possit, quin per commix­tiones difficile, et confusum reddatur. Ad haec tibi ultro clementer praecipimus, ut earum, quae huc submit­tenda habes, Relationum copiam etiam Consilio nostro Locumtenentiali semper pro ejusdem pariformi notitiae statu transmittas. 3- io. Universalem relationem, quam praecognito modo faciendam habes, trifariam dispesces, cujus partitionis pars prima locale, secunda aedificia, tertia demum constituendum personale pro objecto habebit; in quibus ad cal­cem omnes, tuae ideae opponendas difficultates adaequate, et in omni, eaque plena claritate exponere satagas. Cumprimis itaque 4- to. Quoad locale sollicitudinem peculiarem impendendam habebis, eate- nusque informationis loco tenebis, quod anno jam 1768. antequam bellum, quod superius commemoravimus, erupisset; momentum discriminis, in quo haereditaria Regna ac Provinciae nostrae per vicinum Poloniae Regni situm omni tempore versantur, quod semet contra Turcicum Imperium in ordine ad omnimodam conta-

Next

/
Thumbnails
Contents