Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)
Regimen Mariae Theresiae imperatricis et regis
461 quali stipendio et instructione constituti reperiantur? circumsta n- tialem informationem, — ac una circa elaborandum ad praecavendam luem pecorum solidum opus, necessarias dispositiones facere ac dein haec omnia nobis demisse repraesentare noverint. Et quamvis Eadem Dilectio et Fidelitates Vestrae tabellam id exhibentem, quod pecora in nonnullis comitatibus et civitatibus interierint, recentius nobis submiserint ; porro circa Medicos, Chirurgos, Obstetrices particulares comitatuum et civitatum informationes per partes assumtas et relatas haberi referat Commissio in Re Sanitatis constituta. Quia tamen ad observandum in rebus agendis rectum ordinem necessarium foret, ut ex advenientibus et submissis per partes informationibus generalis tabella elaboretur: his porro benignis ordinationibus nostris nec hactenus satisfactum esse vel exinde concludi possit, quod nullas in praesentiarum passu in hoc informationes acceperimus. Hinc in continuationem priorum Dilectioni et Fidelitatibus Vestris ulterius clementer committendum esse duximus, quatenus quoad pecora quidem lue interempta id disponere noverint, ut ex informationibus eorum intuitu anno 1767 Dilectioni et Fidelitatibus Vestris submissis, pro eodem anno generalis tabella ita conficiatur, ut ex illa videri possit: q u o t n a m in singulo comitatu, civitate et districtu pecora et ex quali signanter morbo interierunt, haecque taliter elaborata tabella Nobis indilate submittatur. Alia autem consimilis tabella pro hoc anno ex acceptis jam hactenus informationibus pariter in specifico conficiatur, et itidem Nobis demisse submittatur, consone porro anni ejusmodi generalis tabella Nobis pariformiter demisse respresentetur. Quod autem desideratam Medicorum, Chirurgorum, Obstetricum, et Pharmacopolarum individualem specificationem concernit: Dilectioni et Fidelitatibus Vestris ulterius clementer committimus et mandamus, ut, si et in quantum ejusmodi informationes nondum accepissent, earundem celeriorem submissionem apud comitatus, civitates et districtus actutu saerio adurgere, acceptos porro per Commissionem in Re Sanitatis ordinatam expendi, tandem vero aeque unum generale schema confici, atque illud cum reflexionibus suis repraesentare, denique circa opus illud solidum, reflexe ad aliud benignum Rescriptum nostrum sub die 10. mensis Maji anno 1767 expeditum cum omnibus cohaerentibus circumstantiis elaborandum, opinionem depromi facere, haccque demum omnia penes proprium sensum eatenus subjungendum Nobis proximius repraesentare non intermittant. Datum Viennae ut s. 593, Assistentia militaris in ducendis lineis praeclusionis, occasione erumpentis contagii. Conci. Cons. die 25. Julii 1768. Quandoquidem Sacra Sua Caesarco-Regia Apostolica Majestas ex occasione nuper erumpentis in Lungau Salisburgensis Districtus versus confinia Styriacacontagiosi petechiarum morbi,clementissime spectato eo:quod reflexione admodum dignum erit, ut in casum erumpentis tam in confiniis, quam et in propriis Ditionibus Suae Majestatis SSmac haercditariis alicujus contagiosi morbi, respectu assistentiae pro casu ordinandae adversus loca hoc modo infecta lineae praeclusoriae, ex parte militari praestandae, primo Viennam ad Caesareo- Regium Aulae Bellicum Consilium, aut vero ex locis dissitis ad Supremam Armorum Praefecturam recursus fieri debeat, benigne resolvisset, viaque suprafati Cacsareo-Regii Consilii Aulae Bellici conformiter ad hicce copialiter advolutam / benignam Ordinationem Regiam apud omnes in Germanicis Ditionibus