Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Caroli VI. imperatoris et regis

36 btisvis ulterioribus salutaribus praecautionibus, cum praefata Commissione dictis­que vicinis Generalatibus correspondenter se habere, imo et in casu, quo in Croatia defacto subsistentium Medicorum et Chirurgorum nullus juxta Punctum 5-tum exponi quiret, requisitos hoc fine Medicos et Chirurgos inde quoque petere noverit. His taliter perscriptis, cum jam de avertendo a Terris et Ditionibus no­stris proximo contagionis periculo agatur, hocque ex Gratia et Misericordia Divina averti etiam posse speretur, si praevio modo disposita exacte observen­tur; Ac proinde Fidelitati Vestrae serio hisce injungimus et praecipimus, ut prae­notatis 1-mo, 2-do et 3-tio Punctis contenta, medio Banalium confiniariorum secundum omnem vigorem observari, et debite in effectum deduci curet, in Regno autem mox publicet, ut intra illud commeantes, vel etiam inde ad alias Di­tiones nostras exire volentes non secus, quam habitis secum fidedignis Passua- libus Literis, quod ex Loco salubri cum Rebus et Hominibus penes se habitis veniant, et per talia etiam Loca transiverint, admittantur, et ad hoc effectuandum necessariae ubivis Locorum vigiliae serventur, prouti et Medicos ac Chirur­gos praenotato fine deputet, et praeattactam cum Graecensi Commissione et vicinis Generalatibus mutuam correspondentiam foveat, denique ea omnia, quae tam hoc, quam et antecedaneis benignis Rescriptis nostris hac in materia expe­ditis continentur, omni cum exactitudine observet, et a sibi subordinatis debito cum rigore observari curet Eadem Fidelitas Vestra. Caeterum miramur, quod de praerecensita infectione turcici Novi, me­dio Regiae Cancellariae nostrae Hungarico Aulicae nullam ad praesens reprae­sentationem submiserit Fidelitas Vestra, ubi tamen peculiare desuper Manda­tum haberet, ac hisce ulterius etiam benigne cupiamus et mandemus, ut super statu ejusmodi mali, et de tempore in tempus medio dictae Cancellariae genui­nam et circumstantialem relationem Nobis humillime submittat Fidelitas Vestra; quam in reliquo etc. Datum Viennae ut s. 4», Lues iia Comitatu Scepusiensi. Conci Cons. die 31. Octbr. 1732. (In seq. M. R. ddto 27. Octbr. 1732.) Pecorum lues in Comitatu Scepusiensi recrudescens, congruentibus mediis sopiatur. IPcstis in Turcia: Contumaciae, mundationis ordo et cursu» literarum. Conci. Cons. die 29. Octbr. 1732. (In seq. M. R. ddto 23. Octbr. 1732.) Contumaciae, et p u r i f i c a t i o n i s rerum, nec non c u r s u s 1 i t e r a r u m ordo / ob pestem in Turcia grassantem publicatur. / Ueber den von der in Gesundheits-Sachen angeordneten Hoff-Commis­sion erstatteten ex officio Bericht; die von der Republic Venedig mittelst des allda residirenden Kays. Bottschafftcrs über die auf denen Kays. Graniten ge­gen das Turcicum beobachtende Reinigung deren Brieffschafften, und verschi- dene Pest- Vorfallenheiten gethanne erinnerungen: wie auch das in die dis­seitige Wallachey zu Czellien eingeschlichene Pest-übel und dessen Stillung, wie auch die auslau ffung deren Zenger Schiffen betreffend. Resolutio Caesarea. Der in Gesundheits-Sachen angeordneten Hoff-Com- mission widerum zuzustellen, und haben Ihre Kays. May. gern gnädigst ver- nohmen, dass inligende nuzlich eingeführte Contumaz und respective Reini-

Next

/
Thumbnails
Contents