Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Mariae Theresiae imperatricis et regis

270 rnnum vero, et detrimentum corporis vulnerato aeque ac mutilato pars rtocens, itaque tam officialis aut miles, quam vice versa in casu contrario provincialis, vel rusticus resarcire debebit. Quinquagesimo primo: Benigne confidimus, ac volumus, ut tam caro, et vinum, quam caetera ad victum et haustum necessaria quotidiana v i c t u a- 1 i a in bona qualitate, et moderato, quo miles noster subsistere possit, pretio, sicque non inusitato, minus excessive vendantur, miles autem illud sine tergiversatione forensi pretio persolvere teneatur. Dabantur in civitate nostra Viennae Austriae, die 1. mensis Novembris anno 1751. Maria Theresia. (L. S.) Josephus Comes ab Harrach. Ad mandatum Sacrae Caesareo-Regiae Majestatis proprium Aug. Thom. Nob. Dom. a Wöber. 3?8* Projectum 3®. D-ris Perliczy; de studio medico-chirur* gico in Hungária fundando • — nec non de Medicina forensi *)• Conci. Cons. die 8. Novemb. 1751. (In seq. M. R. ddto 2. Novemb. 1751.) Ea, quae per Joannem Dánielem Perlícium, medicum, et comitatus Neo- gradiensiá physicum penes advolutam instantiam / repraesentantur, fine eo benigne com­municantur, quatenus audita desuper Commissione sanitatis opinio cum remissione accluso- rum Suae Majestati Sacratissimae submittatur. / Sacratissima etc. Inter gloriosa Majestatis Vestrae Sacratissimae acta, quae universum pene orbem in admirationem rapuere, haud minimum obtinet locum, benignissimum erga artes, et scientias patrocinium. Materno nempe hoc affectu, prout praecipuas placidissimi Gubernii sui partes protinus explere, ac Regnum hocce multis nominibus efflorescens, in majus decus collocare dignata est Majestas Vestra Sacratissima, ita optimis quibusvis, ex emollitis jam mori­bus, effectibus, et pronissimis tam in servitia Augusta, quam proprium etiam Regni commodum tendentibus institutis, beatam non minus, quam ornatam se cernit Hungária. Unica medicina, Clementissima Domina, et Rex! iisdem favoris Gratiae ac Clementiae Regiae radiis, qui jam aliis scientiis foecundo lumine affulgent, re­creari, ac refocillari desiderat. In cujus cultura, et ad clima, mores, jura, et consvetudines patrias, accommodatione, quantum ex parte mea desudare mihi li­cuit, prout tam ex projecto instituti medicinalis accluso, a) ante decennium a me elaborato, et cum diversis Hungáriáé Magnatibus communicato, quam ex operis, quod molior, medico-juridici, legibus, et consvetudinibus patriis accommoda­ti, sciagraphia b) clementissime dijudicare Majestas Vestra Sacratissima digna­bitur; ita summam votorum meorum me consecutum esse videbor, si conatus meos maximae Imperatrici et Regi, ac Dominae meae clementissimae non displi­cuisse , me vero partes boni patriae civis explevisse experiar. Cum autem conatus similes, nisi Gratia et Clementia Regia suffulciantur, facile vel naufragium pati, vel in sinistram saepe partem detorqueri soleant, proinde si instituta haec opinione quidem mea in Hungária summe necessaria, salvo tamen altiori judicio, elaboratione et luce digna esse censebuntur, Gratiam et Cle­Nota. Pulcerrimum certe mohímentüm zeli aC Conaminis medicorum-physi- corum. omni tempore ín Hungária vigentis! quo, nil intentati reliquere, ut Pa­tria qüoque natalis nostra , saluberrimae medicinae pu bl ica e rite or­dinatis Institutionibus frui valeat. — Facem hoc in genere praeferre anno 1730. omnis adlaboravit M. D. Paulus Bács megyei, qui jam tum „Libellum de Medi­cinis“ typis dare posse, Excelsum Consilium L. R. Hung., in celebrato die 4-ta Ja­nuarii anni praedicti Consilio impense orabat. — Author. —

Next

/
Thumbnails
Contents