Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Mariae Theresiae imperatricis et regis

266 Articulus 21-us. De Fundatione Löwenburgiana. Quod Comes condam Jacobus a Löwenburg scholasticae juventutis educa­tioni , atque in literis profectui prospicere cupiens; dum hunc in finem funda­tionem Viennae constituisset, Hungaricam quoque juventutem in dimidiam fun­dationis partem accensuerit; Suae Majestati Sacratissimae Regni hujus Hungá­riáé incremento, et commodis peculiariter intendenti, pergratum omnino esse; idcirco ut mens, et voluntas fundatoris exacte impleatur, pro supremo suo pa­tronatus jure altefatam Suam Majestatem Sacratissimam clementissime provisuram. Nos itaque .... articulos . . . ratos, gratos . . . acceptamus, approba­mus, ratificamus et confirmamus. Datum... in arce nostra Posoniensi Regia uts. 377. Regnlamentum militare *) die 1. Novb. 1751. Nos Maria Theresia etc. Articulus I. De militiae dislocatione. Praesertim vero, cum nos curias, domos nobilium, parochiales, item teloniales, scholas et malendi- na, nec non allodia braxatoria, et educilla ab omni quarterio penitus im- munia et libera esse velimus. Si tamen quis comitatuum et civitatum, in gremio sui, aut vero domino­rum terrestrium in hoc, vel illo pago, aut oppido, vel etiam pluribus dominii sui locis sparsim dislocatos 6, 8, 10, 12 et ultra milites gregarios in unam , vel plures domos requisitis commoditatibus instructas illocare, ibidemque regula- mentali accommodatione eosdem per contribuentes subditos suos provideri cu­rare vellet, id debita cum observantia, praescitu nimirum amborum Commissa- riatuum liberum sit, ac dispositioni ejusmodi militia semet accomodare tenea­tur: attamen ut adaptanda in hunc finem aedificia in iocis salubribus sita, sat spatiosa, portis, fenestris, ac fornacibus debite instructa, ab incendiorum periculis custodita, ac de reliquo congrua pro milite et equo commoditas repe- ribilis sit. Articulus II. De salgamo, vulgo service. Nono: Pro illis vero vigiliis, quae apud legiones in plano dislocatas, apud vexilla, statum, carceres, aegrotorum que domos gerendae sunt, utrumque, id est ligna et lu­men, tamquam absolute necessaria a concernentibus comitatibus et districtibus in natura subministrabitur. Decimo: Subsequens schema demonstrat, qualemnam status superiores et inferiores officiales, incluso hospitiorum designatore, tam hibernalibus , quam aestivalibus mensibus a Regno lignorum habeant orgialem obtin­genti am. Schema lignorum. Officialibus tam pedestris, quam equestris ordi­nis extra praesidia dislocatis orgiae menstruatim praestandae : Chirurgo legio­nis absque sociis, qui communem cum hospite focum participant, in hieme ligni duri mollis 3&; in aestate ligni duri lfr4 mollis l7/a­Notandum: Unumquodque frustum ligni sit a longitudine unius ulnae Vie- nensis, quae eadem est, ac Posoniensis; singula vero orgia computetur ad men­suram Posoniensis, sive Viennensis, ligna quoque sint sicca. Articulus III. De militiae intertentione. Undecimo: Miles in stativis tam in plano dislocatus, quam etiam in praesidiis constitutus, ad dispo­v) Excelso Consilio R. L. originarie, in usum officiosum cum 1-a Novembris 1751 incho­antem submissum erat medio Benigni Mand. R. ddto 30. Septbr. 1751; — per Regnum Hungáriáé publicatum in seq. M. R. ddto 10. Febr. et subsecuti Conci. Cons, ddto 24. Febr. 17 52.

Next

/
Thumbnails
Contents