Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Caroli VI. imperatoris et regis

Lues pecorum ín Huszt. Conci. Cons. die 14. Augusti 1730. (In seq. M. R. ddto 11. Aug. 1730.) Comperto ex relatione Commendantis Husztensis eo: Luem pecorum denuo grassari, Sua Majestas inlmmationem cadaverum iteratim severe mandat. S3. Pestis in Civitate Moldáviáé Cliocsiiii. Conci. Cons. die 18. Septemb. 1730. Fidedigne relalum habetur Regio huic Consilio, in nonnullis Moldáviáé locis, in specie in Civitate Chocsim Luem pestiferam inter homines; in Comi­tatu Marmarosiensi vero, et ne fors etiam extra hunc in pecudibus nimium grassari. Quod malum ne quoquo modo inducatur, aut in pecoribus quoque ultro serpat; harum serie benevole intimamus et districtim injungimus: Eo omne studium convertant, ut commercium hominum sibi ingremiatorum cum Moldavis ad ulteriores necessarias dispositiones caute et vigilanter tractetur, et si, ut praemissum est, in Comitatu Marmarosiensi, aut etiam in vicinia ejus pe­cora adhucdum interirent, ad praecavenda oritura exinde majora mala, quo una cum pellibus illico inhumentur, pelliumque ejusmodi venditio serio arcea­tur, omnes debitas dispositiones instituere , ac tam super his, quam et super qualitate attactae Pecorum Luis Idem Regium hoc Consilium de tempore in tem­pus fideliter et genuine informare noverint, nec intermittant. Datum Posonii uts. S3. Pestis et lilies in Moldavia et Polonia. Conci. Cons. die 6. Octobris 1730. (In seq. M. R. ddto 3. Octob. 1730.) 1) Ex quo fidedigne relatum esset, in nonnullis Moldáviáé locis Luem pestiferam tam inter homines, quam et pecudes nimium grassari: Quae nefors quoquo modo inde in Regnum propius in homines et pecora inducatur et in­serpat. Proinde cum Moldavia, Regno Poloniae, illud autem Comitatibus: Ár­va, Lyptó, Sccpus, Sáros et Zemplin advicinaretur, hisce ex benigno Suae Majestatis Sacratissimae quippe pro Sui directione intimandum habuimus, ut stantibus his circumstantiis eas in gremio instituant dispositiones, ut ex Polonia in Hungáriám de facto non alii venire ac ingredi permittantur, quam qui talibus Passualibus fidedignis suis sunt muniti, quod una cum rebus penes se ha­bitis ex salubri et contagiosa Lue penitus immuni loco veniant. Datum Posonii ut s. 2) Ordines ad praecavendum et avertendum illud, quod in nonnullis Moldáviáé Locis tam inter homines, quam et pecudes grassari fertur, pesti­ferum Contagium , ex benigno Suae Majestatis Sacratissimae mandato hisce Comitatibus: Ma'rmaros, Ungh etBeregh committendum habuimus: ut praevie facta super veritate grassantis ejusmodi Luis investigatione suf­ficienti , utrum adhuc duret in dictis partibus vel non ? — Si verificaretur adhuc illam continuare, in tali casu commercium cum Moldavia signanter in Chocsim tantisper, donec videlicet successive debitae eatenus instituentur prae­cautiones, ex integro praecludere, et cum Provincia hac ex parte sua quoque Hungáriáé Incolarum integre mox sistere, desuperque Consilium hoc Regium Locumtenentiale pro suppeditanda Suae Majestati Sacratissimae ulte­riori genuina notitia, fundate informare velint. Datum Posonii ut s.

Next

/
Thumbnails
Contents